1 | Et idcirco primum proprietates ipsae sunt nominum verborumque tractandae, ac discutiendum quid inter orationem et obsecrationem ac postulationem intersit. Deinde similiter perscrutandum [Id est, an in omni oratione concurrant et requirantur quatuor istae conditiones seu partes orationis; an vero separatim reperiantur in diversis scilicet orationis speciebus vel partibus; cui quaestioni respondetur infra cap. 15.] utrum sigillatim sint, an pariter exhibendae. Tertio indagandum utrum etiam ipse ordo qui ita est Apostoli auctoritate dispositus aliquid amplius instruat auditorem, an simpliciter accipienda sit ista distinctio, et indifferenter putanda sit ab illo taliter fuisse digesta, quod mihi satis videtur absurdum. |
2 | Non enim credendum est aliquid transitorie ac sine ratione Spiritum sanctum per Apostolum protulisse. Et idcirco eodem quo coepimus ordine, prout Dominus donaverit, singula retractemus. |