1 | Et idcirco his super orationum qualitate digestis, licet non quantum exposcit materiae magnitudo, sed quantum vel temporis admittit angustia, vel certe capere tenuitas ingenii nostri, et cordis praevalet hebetudo, maior nobis nunc imminet difficultas, ut ipsas sigillatim orationum species exponamus, quas Apostolus quadripartita ratione distinxit, ita dicens: Deprecor itaque primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones [I Tim. II]. Quae non inaniter ab Apostolo ita fuisse divisa minime dubitandum est. |
2 | Et primitus indagandum quid obsecratione, quid oratione, quid postulatione, quid gratiarum actione signetur: deinde perquirendum utrum hae quatuor species ab orante sint pariter assumendae, id est, ut omnes simul in unaquaque supplicatione iungantur; an vicissim sigillatimque sint offerendae, ut puta nunc quidem obsecrationes, nunc vero orationes, nunc autem postulationes seu gratiarum actiones oporteat promi; an certe alius quidem obsecrationes, alius gratiarum actiones Deo debeat exhibere, secundum mensuram, scilicet aetatis suae, in qua unaquaeque mens per intentionis proficit industriam. |