monumenta.ch > Cassianus > 11 > 8
Cassianus, Collationes, 1, 9, VII. Utrum maioris difficultatis sit custodire cogitationes bonas, quam parare? <<<     >>> IX. De quadripartita orationum specie.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT VIII. Responsio de diversis orationum qualitatibus.

1 Isaac: Universas orationum species absque ingenti cordis contritione atque animi puritate, et illuminatione sancti Spiritus, arbitror comprehendi non posse. Tot enim sunt quot in anima una, imo in cunctis animabus, status queunt qualitatesque generari. Et ideo licet sciamus nos pro hebetudine cordis nostri universas orationum species non posse perspicere, tamen in quantum mediocritas experientiae nostrae assequi praevaluerit, digerere eas utcumque tentabimus. [Variatur oratio pro varia dispositione orantis. Et haec prima partitio orationis, eaque indefinita, ex parte subiecti.] Secundum mensuram namque puritatis in qua mens unaquaeque proficit, et qualitatem status in quo vel ex accidentibus inclinatur, vel per suam renovatur industriam, ipsa quoque momentis singulis reformatur, et idcirco uniformes orationes emitti semper a nemine posse certissimum est.
2 Aliter enim quisque supplicat cum alacer est, aliter cum tristitiae seu desperationis pondere praegravatur, aliter cum spiritalibus successibus viget, aliter cum impugnationum mole deprimitur, aliter cum veniam peccatorum, aliter cum acquisitionem gratiae seu cuiuslibet virtutis exposcit, vel certe exstinctionem cuiuslibet vitii deprecatur, aliter cum consideratione gehennae ac futuri iudicii timore compungitur, aliter cum spe futurorum bonorum desiderioque inflammatur, aliter cum in necessitatibus ac periculis, aliter cum in securitate ac tranquillitate versatur, aliter cum sacramentorum coelestium revelationibus illustratur, aliter cum sterilitate virtutum ac sensuum ariditate constringitur.
Cassianus HOME

bav560.177 csg574.212 ubbB_V_0013.82v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik