1 | Germanus: Utinam simili modo atque eadem facilitate qua semina spiritalium cogitationum plerumque concipimus, etiam perpetuitatem earum possidere possemus. Cum enim fuerint sive per memoriam Scripturarum, seu per recordationem spiritalium quorumque actuum, vel certe per intuitum Sacramentorum coelestium nostro corde conceptae, insensibili quadam fuga lapsae quantocius evanescunt. Cumque alias quaslibet occasiones spiritalium sensuum mens nostra repererit, rursus aliis irrepentibus, ipsae quoque quae apprehensae fuerant, lubrica volubilitate diffugiunt, ita ut nullam constantiam sui retinens animus, nec potestate propria sanctarum cogitationum possidens firmitatem, etiam tunc cum eas videtur utcumque retinere, fortuito illas, et non de industria, concepisse credatur. |
2 | Quomodo enim ortus earum nostro arbitrio putabitur ascribendus, quarum perseverantia non consistit in nobis? Sed ne forte sub huius quaestionis indagine a coepto narrationis ordine longius evagantes expositionem propositam super orationis statu diutius retardemus, suo hanc tempori reservantes, de qualitate orationis instantissime quaesumus informari, praesertim cum nullo tempore nos ab ea cessare beatus Apostolus moneat dicens: Sine intermissione orate [I Thess. V]. Et ideo primum de qualitate eius desideramus institui, id est, qualis debeat emitti semper oratio; deinde qualiter hanc eamdem, quaecumque est, possidere vel exercere sine intermissione possimus. |