monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 1, 9, V. De causis quibus mens nostra aggravatur. <<<     >>> VII. Utrum maioris difficultatis sit custodire cogitationes bonas, quam parare?

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT VI. De visione cuiusdam senis, quam super fratris inquieta operatione prospexit.

1 Quod non sine instinctu daemonum fieri manifestissima nos experimenta docuerunt. Nam quidam probatissimus seniorum cum transiret iuxta cellam fratris cuiusdam, hac animi, quam diximus, aegritudine laborantis, utpote qui in exstruendis reparandisque superfluis inquietus quotidianis distentionibus desudaret; et eminus conspexisset eum gravi malleo saxum durissimum conterentem, vidissetque [Daemonem in forma Aethiopis plerumque apparere solitum superius multis exemplis ostendimus (Coll. 2 c. 13), quibus alia plurima addi possent.] Aethiopem quemdam astantem illi, et una cum eodem ictus mallei iunctis consertisque manibus illidentem eumque ad operis illius instantiam ignitis facibus instigantem, diutissime substitit, vel impressionem dirissimi daemonis, vel fraudem tantae illusionis admirans. Cum enim nimia lassitudine fatigatus frater, requiescere iamque finem operi voluisset imponere, instigatione spiritus illius animatus iterum resumere malleum, nec desinere ab intentione coepti operis urgebatur, ita ut iisdem eius incitamentis infatigabiliter sustentatus tanti laboris non sentiret iniuriam. Tandem igitur senex tam dira daemonis ludificatione permotus, ad cellam fratris divertit, salutansque eum, Quid, inquit, est, frater, istud opus quod agis? At ille: Laboramus, ait, contra istud durissimum saxum, vixque illud potuimus aliquando conterere. Ad haec senex: Bene dixisti, vix potuimus; non enim solus eras, cum illud caederes, sed fuit alius tecum, quem non vidisti, qui tibi in hoc opere non tam adiutor quam violentissimus impulsor astabat.
2 Et idcirco morbum ambitus saecularis nostris mentibus [Perperam hic et magna typographi oscitantia omissa fuit in priore nostra editione vocula, non (quod tamen vitium etiam in nonnullis antiquioribus exemplaribus deprehendit Cuychius, ut in eius notis castigatoriis videre est), qua sublata consequens est sensum reddi omnino contrarium, nec minus a veritate quam a mente Auctoris alienum, ut patet attendenti. Sensus enim verus est, quem Dionysius Carthus. sua paraphrasi vel potius clariore syntaxi, et ordinata verborum serie, seu constructione, ut vocant, elucidavit hunc in modum: Abstinentia, seu cessatio ab illis negotiis quae exercere non possumus, etiamsi velimus, et despectio rerum illarum quarum appetitio faceret nos prima fronte reprehensibiles tam apud spiritales viros quam apud saeculares homines, non satis ostendunt vitium saecularis ambitionis nostris mentibus non inesse: sed dum etiam rigida mentis districtione respuimus illa quae nostrae suppetunt potestati, et cum quadam honestate videntur posse haberi. Sic Dionysius. Cui optime consonat harum Collationum Gallica [Huius tamen versionis non meminit Possevinus in apparatu inter oper. Lavardini.] versio a Ioanne Lavardino edita una cum annotationibus Dom. Cuychii Gallice itidem translatis, nulla tamen eius, ut primi Auctoris facta mentione. Sic igitur ille hunc locum proprio idiomate reddidit: Pour ceste cause non seulement l'abstinence, ou delay de ces negoces, que nous ne pouvons exercer, ores que nous le voulions; ne le mespris, et reiet de ces choses, lesquelles si nous affectons, et convoitons, nous rendent soudain reprehensibles tant en la presence des hommes spirituels, que seculiers, ne monstrent pas assez suffisamment, que le peché de l'ambition seculiere ne repose point dedans noz esprits: mais bien, quand avec une estroitte rigueur de nostre ame, nous reiettons tout ce qui est subz nostre puissance, et qui semble pouvoir estre retenu, ou possedé avec quelque honnesteté. Hactenus Gallicus interpres. Manifestum autem est nostrum collatorem hic respicere postrema illa verba praecedentis cap., quibus vitium ambitionis in quibusdam monachis ita perstrinxerat: Cumque unius sive duarum habitatio sufficiat cellularum, ambitione saeculari atque amplitudine delectati, quatuor seu quinque cellas, et has easdem exquisitius ornatas, et capaciores quam usus desiderat, exstruamus, passionem libidinis mundialis, in quibus possumus, praeferentes. Cui vitio ambitionis seu libidinis mundialis ostendit modo subiacere non solum qui sibi impossibilia, aut a suo statu et conditione aliena sectantur, aut qui nova, insolita, aut singularia, vel quoquo modo illicita et prohibita affectant et concupiscunt; sed et qui superflua et curiosa appetunt, puta plures cellulas, vel ornatiores vel capaciores quam necessitas requirat, etiamsi eorum subsint potestati, et honesto aliquo praetextu videantur posse excusari.] non inesse, non utique eorum tantum negotiorum abstinentia comprobabit, quae, etiamsi velimus, expetere vel explere non possumus; neque illarum rerum despectus, quas si affectaverimus, tam apud spirituales viros quam apud saeculi homines notabiles prima fronte reddemur; sed cum etiam illa quae nostrae suppetunt potestati, et honestate quadam videntur obnubi, rigida mentis districtione respuimus. Et revera non minus haec quae parva videntur et minima, quaeque ab his qui nostrae professionis sunt, cernimus indifferenter admitti, pro qualitate sua aggravant mentem, quam illa maiora quae secundum suum statum saecularium sensus inebriare consueverunt, non sinentes Al. nec sinunt], deposita faece terrena, ad Deum in quo semper defixa esse debet intentio, monachum respirare, cui ab illo summo bono vel parva separatio, mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus.
3 Cumque mens tali fuerit tranquillitate fundata, vel ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono tenacissima adhaeserit cordis intentio, Apostolicum illud implebit, Sine intermissione orate [I Thess. V]. Et, In omni loco levantes puras manus, sine ira et disceptatione [I Tim. II]. Hac enim puritate, si dici potest, sensu mentis absorpto ac de terreno situ ad spiritalem atque angelicam similitudinem reformato, quidquid in se receperit, quidquid tractaverit, quidquid egerit, purissima ac sincerissima erit oratio.
Cassianus HOME

bav560.174 csg574.209 ubbB_V_0013.81v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik