1 | Notandum tamen quibus ex causis gravari mentem Dominus designaverit. Non enim adulteria, non fornicationes, non homicidia, non blasphemias, non rapinas, quae mortalia esse et damnabilia nullus ignorat, sed crapulam posuit et ebrietatem, et curas sive sollicitudines saeculares [Luc. XXI]. Quae in tantum nemo hominum mundi huius cavet aut damnabilia iudicat, ut etiam nonnulli, quod pudet dicere, semetipsos monachos nuncupantes iisdem ipsis distentionibus velut innoxiis et utilibus implicentur. Quae tria licet secundum litteram perpetrata aggravent animam, atque a Deo separent ac deprimant ad terrena, est tamen eorum facilis declinatio, et maxime nobis qui tam longa remotione ab omni saeculi huius conversatione disiungimur, et istis visibilibus curis atque ebrietatibus et crapulis penitus nulla occasione miscemur. Verum est alia quoque crapula et ebrietas spiritalis difficilius evitanda, cura quoque ac sollicitudo saecularis, quae nos etiam post omnium facultatum nostrarum perfectam renuntiationem et vini epularumque continentiam cunctarum, et quidem in solitudine constitutos frequenter involvit, de quibus propheta: Expergiscimini, inquit, qui estis ebrii, et non a vino (Ioelis I). Alius quoque: Obstupescite et admiramini, fluctuate et vacillate, inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate (Isaiae XXIX). Cuius ebrietatis et crapulae vinum consequenter necesse est ut secundum prophetam furor draconum sit. Ipsumque vinum de qua radice procedat adverte. Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et sarmentum eorum ex Gomorrha. |
2 | Vis etiam fructum vitis istius atque sarmenti germen agnoscere? Uva eorum uva fellis, botrus amaritudinis in ipsis [Deut. XXXII]. Quae omnia, nisi fuerimus cunctis vitiis expurgati, et ab omnium passionum crapula sobrii, absque ebrietate vini epularumque omnium affluentia, erit cor nostrum ebrietate et crapula magis noxia praegravatum. Nam quia saeculares curae etiam in nos, qui nullis actibus mundi istius admiscemur, cadere nonnumquam possint, manifesta ratione monstratur secundum regulam seniorum, qui quidquid necessitatem victus quotidiani et inevitabilem usum carnis excedit, ad saecularem definierunt curam et sollicitudinem pertinere; ut, verbi gratia, si cum possit operatio unius solidi necessitatem nostri corporis expedire, ad duorum vel trium solidorum acquisitionem nosmetipsos propensiore velimus opere ac labore distendere; et cum duarum velamen sufficiat tunicarum, ad usum scilicet noctis ac diei, domini trium vel quatuor fieri procuremus; cumque unius sive duarum habitatio sufficiat cellarum, ambitione saeculari atque amplitudine delectati, quatuor seu quinque cellas, et has easdem exquisiti ornatus et capaciores quam usus desiderat, exstruamus, passionem libidinis mundialis in quibus possumus praeferentes. |