monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 1, 9, III. Quemadmodum paretur pura et sincera oratio. <<<     >>> V. De causis quibus mens nostra aggravatur.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT IV. De mobilitate animae, plumae vel pennulae comparata [Al. comparatae].

1 Etenim [Aliam similitudinem seu comparationem animae cum mola aquaria vide collat. 1 cap 18.] quantas animae non inepte subtilissimae plumae seu pennae levissimae comparatur, quae si humoris cuiuspiam extrinsecus accidentis corruptione vitiata non fuerit vel infusa, mobilitate substantiae suae, tenuissimi spiritus adiumento, velut naturaliter ad sublimia coelestiaque sustollitur.
2 Sin vero humoris cuiusquam aspergine vel infusione fuerit praegravata, non modo in nullos aereos volatus naturali mobilitate raptabitur, sed etiam ad ima terrae concepti humoris pondere deprimetur. Ita mens quoque nostra, si accedentibus vitiis curisque mundanis aggravata non fuerit, noxiaeve libidinis humore corrupta, velut naturali puritatis suae beneficio sublevata, levissimo spiritalis meditationis afflatu sublimabitur ad superna, et humilia deserens atque terrena, ad coelestia et invisibilia transferetur.
3 Unde proprie satis praeceptis Dominicis admonemur: Videte nequando graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis saecularibus (Lucae XXI). Et idcirco si volumus orationes nostras non solum coelos sed etiam quae super coelos sunt penetrare, curemus mentem ab omnibus terrenis vitiis expurgatam cunctisque mundatam faecibus passionum ad sublimitatem perducere naturalem, ut ita ad Deum oratio eius nullo vitiorum pondere praegravata conscendat.
Cassianus HOME

bav560.171 csg574.207 ubbB_V_0013.81r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik