1 | Et idcirco ut eo fervore ac puritate, qua debet, emitti possit oratio, haec sunt omnimodis observanda. Primum sollicitudo rerum carnalium generaliter abscindenda est; deinde nullius negotii causaeve non solum cura, sed ne memoria quidem penitus admittenda, detractationes, vaniloquia seu multiloquia, scurrilitates quoque similiter amputanda, irae prae omnibus sive tristitiae perturbatio funditus eruenda, concupiscentiae carnalis ac philargyriae noxius fomes radicitus evellendus, et ita his ac similibus vitiis extrusis penitus et abscissis, quae hominum quoque possunt patere conspectibus, talique, ut diximus, repurgii emundatione praemissa, quae simplicitatis et innocentiae puritate perficitur, iacienda sunt primum profundae humilitatis inconcussa fundamenta, quae scilicet turrim intraturam coelos valeant sustinere: deinde superponenda virtutum spiritalium exstructio, et ab omni discursu atque evagatione lubrica animus inhibendus, ut ita paulatim ad contemplationem Dei ac spiritalis intuitus incipiat sublimari. Quidquid enim ante orationis horam anima nostra conceperit, necesse est ut orantibus nobis per ingestionem recordationis occurrat. Quamobrem quales orantes volumus inveniri, tales nos ante orationis tempus praeparare debemus. Ex praecedenti enim statu mens in supplicatione formatur, eorumdemque actuum procumbentibus nobis ad pacem, verborum quoque vel sensuum ante oculos imago praeludens, aut irasci nos secundum praecedentem qualitatem faciet, aut tristari, aut concupiscentias causasve praeteritas retractare; aut risu fatuo, quod etiam pudet dicere, cuiusquam surrilis dicti vel facti titillatione pulsari, aut ad priores faciet volitare discursus. |
2 | Et idcirco quidquid orantibus nobis nolumus ut irrepat, ante orationem de abditis nostri pectoris extrudere festinemus, ut illud Apostoli possimus implere: Sine intermissione orate [I Thess. V]: Et, In omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione [I Tim. II]. Alias namque mandatum istud perficere non valebimus, nisi mens nostra ab omni vitiorum purificata contagio, virtutibus tantum velut naturalibus bonis dedita, iugi omnipotentis Dei contemplatione pascatur. |