monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 1, 9, PRIMUM. <<<     >>> III. Quemadmodum paretur pura et sincera oratio.

Cassianus, Collationes, 1, 9, CAPUT II. Verba abbatis Isaac super orationis qualitate.

1 Omnis monachi finis cordisque perfectio ad iugem atque indisruptam orationis perseverantiam tendit, et quantum humanae fragilitati conceditur, ad immobilem tranquillitatem mentis ac perpetuam nititur puritatem. Ob quam possidendam omnem tam laborem corporis quam contritionem spiritus indefesse quaerimus et iugiter exercemus, et est inter alterutrum reciproca quaedam inseparabilisque coniunctio. Nam sicut ad orationis perfectionem omnium tendit structura virtutum, ita nisi huius culmine haec omnia fuerint colligata atque compacta, nullo modo firma poterunt vel stabilia perdurare.
2 Quemadmodum enim sine illis acquiri vel consummari non potest haec de qua loquimur perpetua orationis iugisque tranquillitas, ita ne illae quidem virtutes quae hanc praestruunt, absque huius possunt assiduitate compleri, ideo nec recte tractare de orationis affectu [Lips. in marg. effectu], nec ad eius principalem finem, qui universarum virtutum molitione perficitur, subitanea disputatione poterimus intrare, nisi prius universa quae illius obtentu vel abscindenda sunt vel paranda, per ordinem dinumerata fuerint atque discussa, et secundum evangelicae parabolae disciplinam (Lucae XIV) ea quae ad spiritalis ac sublimissimae illius exstructionem pertinent turris supputata fuerint ac diligenter ante congesta.
3 Quae tamen nec proderunt praeparata, nec recte superponi sibimet excelsa culmina perfectionis admittent, nisi [Ciaconius e manuscriptis legit: Egesto omni repurgio vitiorum, et effossis succiduis mortuisque ruderibus passionum, etc. Quae certe lectio germanior ut et communior mihi videtur. Quorsum enim spectaret, aut quem sensum haberet illud, effusis succidiis, cum succidia, vel succidium, Varroni aliisque auctoribus nihil aliud sit quam massa carnis porcinae salita, et in necessarium usum servata; et vel a succidendo, quod quoties opus est succidatur, vel potius a suibus caedendis dicta? Unde idem Varro de Re Rustica lib. II capite 4 dicit ignavum aut sumptuosum esse agricolam qui succidiam suspenderit in carnario ab laniario potius quam ex proprio fundo. Rudera autem vocantur lapidum fragmenta passim per agros sparsa, aut terrae permixta; quae et succidua dicuntur, quia ad cadendum prona; et mortua, quia nulli usui apta; ideoque effodi et expurgari solita, usque ad terram vivam et solidam, ut hic dicitur, ut tuto fundamenta iaciantur. Unde pulchra sumitur metaphora ad spiritualis fundamenti positionem adaptata, quae sequenti capite clarius explicatur. Porro repurgium pro repurgatione positum nemo non intelligit, qua voce etiam utitur sequenti capite.] egesta prius omni repurgatione vitiorum, et effusis succidiis mortuisque ruderibus passionum, vivae (ut aiunt) ac solidae terrae pectoris nostri, immo illi evangelicae petrae superiecta fuerint simplicitatis et humilitatis firmissima fundamenta, quibus haec turris spiritalium virtutum molitionibus exstruenda et immobiliter valeat stabiliri, et ad summa coelorum fastigia confidentia propriae firmitatis attolli.
4 Fundamentis etenim talibus innitentem, quamvis passionum imbres largissimi profundantur, quamvis ei persecutionum violenti torrentes instar arietis illidantur, quamvis irruat et incumbat adversariorum spirituum saeva tempestas, non solum ruina non diruet, sed nec ipsa aliquatenus vexabit impulsio.
Cassianus HOME

bav560.168 csg574.205 ubbB_V_0013.80r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik