1 | De perpetua orationis atque incessabili iugitate, quod [Sic enim eius libri cap. 9: Quia nos ad orationum canonicarum modum consequenter Institutorum ordo provexit, quarum pleniorem tractatum licet in collationes seniorum reservemus, ibidem plenius digesturi, cum de earum qualitate seu iugitate verbis eorum disserere coeperimus, etc. Porro hic advertat lector, quod initio huius operis monuimus, Institutionum libros communi vocabulo appellari duodecim libros Cassiani, qui Collationes antecedunt, eoque titulo Institutionum libros a libris Collationum communiter distingui. Quoad rem vero et utrorumque subiectum ac finem, hanc Cassianus eo loci indicat differentiam: Siquidem, inquit, hi libelli (scilicet Institutionum) ad exterioris hominis observantiam et institutionem coenobiorum competentius aptabuntur; illi vero ad disciplinam interioris, ac perfectionem cordis, et anachoretarum vitam atque doctrinam potius pertinebunt. Haec ibi.] in secundo Institutionum libro promissum est, collationes senis huius quem nunc in medium proferimus, id est, [Duo praecipui leguntur huius nominis anachoretae: alter Thebaeus, sive in Thebaidis regione versatus, de quo frequens mentio in Vitis Patrum, et apud Sophronium in Prato Spirituali cap. 161; alter in Scythica regione demoratus, de quo hic agitur. Nam decem primae Collationes in Scythica sive Scetica eremo habitae sunt, ut alias dictum est, et Leontio ac Helladio episcopis hic nominatis pariter dicatae.] abbatis Isaac, Domino favente, complebunt. |
2 | Quibus explicatis, et praeceptis beatissimae memoriae papae Castoris, et desiderio vestro, [De nomenclatura papae et beatissimi vide notationem ad primam praefationem Auctoris initio operis. De Leontio nonnulla subnotavimus ad primam praefationem Collationum, ubi eodem honoris titulo eum exornat Cassianus, quemadmodum et Faustus Rheiensis episcopus in praefatione libri de Libero Arbitrio, ubi haec inscriptio: Domino beatissimo ac reverendissimo Leontio papae, Faustus; et initio epistolae: Quod pro sollicitudine pastorali, beate papa Leonti, etc. Verum magna ambiguitas est, et explicatu difficilis, de quo hic agatur Leontio. Tres enim reperiuntur eiusdem nominis episcopi, iique viri praeclari, et ipsi inter se et nostro etiam Cassiano fere coaetanei, aut aetate certe vicini, et Gallicani omnes, Arelatensis, Foroiuliacensis, Burdegalensis. Leontio Arelatensi scriptam a Sidonio Apollinari epistolam tertiam libri sexti asserit Iac. Sirmondus e Societate Iesu theologus in notis ad Sidonium, contra Savari opinionem. Multa, inquit, sunt in verbis Sidonii, quae Arelatens. designent, ut quod ait de privilegio loci, et de togatis illic perorantibus; Arelatensium autem episcopum his temporibus fuisse Leontium, nulla est dubitatio. Hoc enim ostendunt Hilari papae epistolae, ex quibus etiam docemur Leontium sedem iniisse anno 462, hoc est, decem plus minus annis ante Sidonium; synodus praeterea Arelatensis, cuius meminit Faustus, cui praefuit idem Leontius, et Ruricii epistola 15 ad Aeonium in qua Leontio nunc vita functo Aeonium successisse significat. Ita Sirmondus, suam sententiam de Leontio Arelatensi haud improbabiliter confirmans. Verum ei adversatur Annalium scriptor accuratissimus Baronius, duobus in locis, ubi hunc Leontium, ad quem Sidonius scribit, non Arelatensem, sed Foroiuliensem episcopum astruit. Primum enim sub anno Christi 445 commemoratis et magna ex parte recitatis litteris Leonis papae adversus Hilarium datis ad episcopos Galliae Viennensis (Leo, ep. 90), subiicit haec Baronius: Addit his pontifex admonitionem ad eosdem episcopos, ne pro levi causa sententiam inferant excommunicationis; praefecitque Leontium episcopum, ut eius consensu futurae synodi in ea provincia celebrentur. Erat Leontius ille episcopus Foroiulii in Gallia Narbonensi, celebris fama vir, ad quem exstat Sidonii Apollinaris epistola, qua ipsum his laudibus ornat: Nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, etc. Haec ad Leontium Sidonius, cum iam esset episcopus Avernensis (Sidon. lib. VI epist. 3, lib. VII epist. 6). Eiusdem quoque meminit in epistola ad Basilium. Haec ibi Baronius. Rursus sub anno Christi 465, Hilari papae quinto: Exstat, inquit, epistola Hilari papae ad Leontium, Veranum et Victorium episcopos, quibus delegat causae cognitionem et instaurationem iurium Ebredunensis episcopi, metropolitani Alpium maritimarum. Porro Leontius primo loco positus inter episcopos quibus causa committitur, etsi cuius Ecclesiae antistes fuerit nulla sit mentio, scias tamen istum ipsum laudatum ab Hilario Arelatensi in funebri oratione de sancto Honorato episcopo praedecessore, quem Foroiuliensem episcopum eumdem opinor esse ad quem exstant Sidonii Apollinaris litterae. De eodem Leontio Foroiuliensi meminit Hilarius Arelatensis in Vita sancti Honorati, dicens: Vacantem itaque insulam ob nimietatem caloris, et venenatorum animalium metu, Alpino haud longe iugo subditam petit, praeter secreti opportunitatem, sancti ac beatissimi in Christo viri Leontii episcopi oblectatus vicinia, et charitate constrictus, plurimis a tam novo ausu retrahere illum conantibus. Sic ille. Ex quo etiam Baronius S. Honoratum, ad suos Arelatenses redeuntem, primum omnium consilio Leontii Foroiuliensis proxime degentis episcopi, incoluisse insulam Lerinensem a serpentibus obsessam, illicque cedentibus illis, ecclesiam et monasterium erexisse, excepisseque a saeculo profugos ad vitam monasticam excolendam docet. Caeterum quod de epistolis Sidonii ad Leontium Foroiuliensem superius dixerat Baronius, idem correxisse videtur in appendice (Tom. X Annal.), ubi Sirmondum e diverso colladdans, eiusque opinioni accedens, Caesarium Arelatensem, quem sedisse ait eius sedis antistitem anno Domini 524, nominat huius Leontii successorem, qui post Aeonium sedit, Ravennio substitutum. Unde consequens est et ipsum Leontium Arelatensem fuisse episcopum. Ex quibus infirma et incerta admodum redditur Savari notatio ad illum Sidonii locum de Leontio Foroiuliensi, qui (ut ait) subscribit synodo Lugdunensi et epistolae Fausti contra Luciferum presbyterum, ut patet ex epistola Fausti ad Luciferum in fine de Libero Arbitrio, et epistola Luciferi ad Leontium et reliquos. Item Cassianus eremita in praefatione primae et nonae collationis. Sic ille, utrumque Cassiani locum de Leontio Foroiuliensi interpretans. Tertius denique Leontius Burdegalensis superioribus posterior, ut notavit Sirmondus (Ubi supra). De quo Venantius Fortunatus in carminibus (Lib. I et IV), et Gregorius Turonensis lib. de Gloria Martyr. cap. 65. Ex quibus plura colligit Baronius sub anno Domini 566. Ubi sane mireris, lector, in tanto scriptore humani ingenii mobilitatem seu incertitudinem: quem enim primo Foroiuliensem, postea Arelatensem censuerat episcopum, ad quem illae Sidonii epistolae, iam postremo mutata iterum sententia, tradit fuisse Burdegalensem.] o beatissime papa Leonti, et sancte frater [Eodem modo et in prima praefatione eumdem compellat, sicque a Leontio discriminat, ut non episcopum, sed monachum seu anachoretam fuisse designet, cum has ei Collationes dedicaret, hoc addito elogio: Alter anachoretarum instituta sublimia, non, ut quidam, propria aggressus est praesumptione sectari, sed legitimum doctrinae tramitem, sancto Spiritu suggerente, pene antequam disceret, apprehendens, non tam suis adinventionibus quam illorum traditionibus maluit erudiri. Haec ibi. Et de hoc quidem Helladio aliud nihil in praesens occurrit, quod ad rem et aliquam eius notitiam explorandam iuvare possit, nisi quod in epistola D. Leonis quinquagesima secunda ad omnes episcopos Galliarum scripta inter alios Helladius non postremus nominetur: quem hunc ipsum esse, de quo hic agitur, tum ex ratione temporis, tum ex aliis indiciis coniectare licet. Credibile enim est eumdem ad episcopatum merito sanctitatis, quo hic commendatur, postea fuisse provectum, temporibus nimirum D. Leonis papae, a quo iam ante urbis Romanae archidiacono rogatus Cassianus, teste Gennadio (In Catalogo illust. vir. cap. 61), libros scripsit adversus Nestorium de Incarnatione Domini, et in his scribendi apud Massiliam et vivendi finem fecit, Theodosio et Valentiniano regnantibus, postquam scilicet iamdudum absolverat libros Collationum, ut ipsemet in praefatione testatur. Quod autem hunc Helladium fratrem nominet Cassianus, incertum an Leontii fratrem germanum, an vero communi et antiqua monachorum nomenclatura fratrem, aut certe fraterna charitate sibi vel Leontio devinctum voluerit intelligi. Memoratur quidem in tabulis ecclesiasticis (Martyrol. Rom. 8 Maii) S. Helladius, sive Elladius Antisiodorensis episcopus, qui successit Valeriano, seditque temporibus Constantii et Constantini imper., poniturque quintus ordine eius sedis episcopus in tabulis Democharis (Lib. II de Sacr. Missae c. 19). At hic multo antiquior, et Leone pontifice, et nostro Cassiano.] Helladi, satisfecisse me credo, voluminis amplitudine primitus excusata, quae studentibus nobis non solum sermone succincto narranda perstringere, sed etiam plurima silentio praeterire, in maiorem modum quam disposueramus, extensa est. |
3 | Praemissa namque super diversis institutis disputatione copiosa, quam nos studio brevitatis resecare maluimus, haec ad extremum B. Isaac intulit verba. |