1 | Serenus: Quamquam propositiones vestrae totum tempus nocturnae quietis ita nostris furentur obtutibus, ut appropinquantis aurorae nequaquam viciniam sentiamus, et usque ad ortum solis insatiabiliter collationis huius verba contexere provocemur: tamen quoniam absolutio propositae quaestionis cum coeperit indagari, in quoddam amplissimum ac profundissimum nos educet pelagus quaestionum, quod praesentis horae brevitas non sinit transmeari: commodius reor ut eam futurae noctis indagini reservemus, quo et mihi sub huius quaestionis occasione de vestro propensiori colloquio, laetitia spiritalis ac fructus uberior conferatur, et propositarum quaestionum sinus, praebente nobis Spiritu sancto prosperos flatus, liberius penetrare possimus. |
2 | Quamobrem soporis modicum degustantes discutiamus obrepentem oculis nostris, vicina iam luce, torporem, ac deinceps pariter ad ecclesiam procedentes, [Nempe ad ecclesiam procedere. Id enim solemne fuisse etiam priscis monachis et anachoretis, ut dominico die ad ecclesiam convenirent, iam pridem in libris Institutionum notavimus. Sozomenus lib. VI cap. 31 de Monachis Nitriae agens: Conveniunt, inquit, omnes in unum, et primo ac postremo die conventum celebrant. Quod si quis forte absit, eum abesse plane invitum constat, vel afflictatione aliqua vel morbo praepeditum, etc. Cassianus item collation. 18 cap. 15 narrat in ipsa eremo Paphnutium cum caeteris monachis die dominico ad ecclesiam processisse e cella. Vide collationem 23 cap. 21, ubi de hac re plura.] quoniam nos hoc facere Dominicae diei solemnitas commonet, reversi [De synaxi diximus etiam alio loco (Lib. II Instit. cap. 10, et alibi passim). Potest autem hic accipi pro conventu seu congregatione monachorum ad orandum, divinasque laudes die dominico in ecclesia celebrandas: vel pro missae sacrificio, et sacra communione, quam illi diebus dominicis percipere soliti, ut suo loco dicetur (Collat. 23 cap. ult.). Sic apud Palladium (Lausia. 59), Abbas Hellos venit aliquando ad quosdam monachos, et cum esset dies dominicus, dixit eis: Cur hodie non egistis synaxim? responderunt: Eo quod non venerit presbyter. Apud Graecos scriptores verbum συνάγειν, a quo synaxis, duplicem sortitur significationem. Nam interdum ponitur pro conventum agere, seu plebem rei sacrae causa in ecclesiam cogere; interdum ad communionem admittere, quod observavit Iac. Billius lib. I Observat. Sacr. cap. 40.] post synaxin, ea quae Dominus ad instructionem communem pro desiderio vestro largitus fuerit, duplicato gaudio conferamus. |