1 | Germanus: Non quidem ambigimus illos quoque ordines quos Apostolus enumerat, ad istos referri, quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]: volumus tamen nosse unde sit haec tanta inter eos differentia, vel quemadmodum tanti nequitiae exstiterint gradus, an ad hoc creati sint, ut hos ordines malitiae sortirentur, et quodam modo huic nequitiae militarent? |