1 | [Repetit quod superius aliis verbis docuit (Cap. 17 eiusdem collat.), Non omnes daemones universas hominibus inferre passiones, sed unicuique vitio certos spiritus incubare: et alios quidem immunditia ac libidinum sordibus oblectari, alios blasphemiis, alios irae furorique peculiarius imminere, alios pasci tristitia, alios cenodoxia superbiaque mulceri; et unumquemque illud vitium humanis cordibus quo ipso gaudet inserere. Atque hinc colligit daemonum, ut varias operationes atque libidines, ita varia esse genera. Ubi notandum duas distinctiones daemonum assignari solere, unam a locis quibus immorantur hominibusque insidiantur, alteram a vitiis ad quae potissimum impellere et excitare nituntur. Priori modo veteres dixerunt quosdam daemones coelestes, sive aereos, aqueos, terrestres, subterraneos (Cael. Rhodig. lib. II cap. 4 et sequent.; Lud. Vives). Sic Marcus apud Psellum lib. de daemonum Natura (In cap. 9). Thomas Cantipratensis quatuor genera distinguit (lib. II, cap. 57). Sunt enim, inquit, daemones qui in aquis manent, et hos poetae Neptunos vocant; alii qui super terram, et hos incubos; alii in terra, sicut in speluncis montium, aut in silvis, et hos Drusios vocat Augustinus (Lib. X de Civit.); alii in aere, et hos spiritualia nequitiae in coelestibus Apostolus vocat (Ephes. VI). Sic ille. Posteriore autem modo distinguuntur apud Cassianum lib. V Institut. et sequentibus, itemque collat. 5 spiritus gastrimargiae, fornicationis, philargyriae, irae, tristitiae, acediae, cenodoxiae et superbiae. Possunt enim hae nomenclaturae tam de ipsis vitiis quam de daemonibus vitiorum auctoribus et incentoribus accipi, ut alias dictum est. Atque hanc distinctionem explicat Auctor hoc cap. De qua etiam multa videre est apud Ioannem Climacum gradu 15 et 21. Vide undecimam annotationem Cuychii.] Tot autem esse in immundis spiritibus quot in hominibus studia, non dubie comprobatur. Nam nonnullos eorum, quos etiam [Fauni sive Satyri, apud ethnicos scriptores, maxime poetas, nominatissimi: de quibus etiam meminit D. Augustinus lib. XV de Civit. Dei cap. 23, quos et Silvanos vocatos ait, quod in silvis frequentius viserentur, et pro diis silvestribus seu agrestibus colerentur. Scribit S. Hieronymus (In Vita Pauli eremitae) B. Antonio ad Paulum Eremitam per vastam solitudinem pergenti Faunum occurrisse, quem his notis depingit: Inter saxosam convallem haud grandem homunculum videt, aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat; et nihilominus memoratum animal palmarum fructus eidem ad viaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius, et quisnam esset, interrogans, hoc ab eo responsum accepit: Mortalis ego sum, et unus ex accolis Eremi, quos vario delusa errore gentilitas, Faunos, Satyrosque et incubos vocans, colit, etc. Subdit deinde Hieronymus ad rem confirmandam: Hoc, ne cuiquam ob incredulitatem scrupulum moveat, sub rege Constantino, universo mundo teste defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo vivus perductus, magnum populo spectaculum praebuit, et postea cadaver exanime, ne calore aestatis dissiparetur, sale infuso, Antiochiam, ut ab imperatore viseretur, allatum est. Ita D. Hieronymus Faunum velut hominem et multis hominis notis depingens, quem tamen ibidem petulcum animal, portentum postea, bestiamque appellat. Unde colligit Marianus (In scholiis) monstruosum aliquod fuisse genus, praesertim cum tales hodie, toto iam orbe peragrato, homines non reperiantur. Cui consentire videtur Baronius (Tom. III Annal. an. 343), censens hanc historiam ab Hieronymo enarratam miraculo esse ascribendam; ut de multis aliis animalibus, rationis licet expertibus, saepe legitur, ea velut ratione praedita et Dei nutu reddita pene rationalia, qualia solent homines, exhibuisse sanctis viris ministeria. Verum quidquid sit de Fauno illo qui S. Antonio obvius factus est, probabilius est Faunos illos et Satyros ab ethnicis, ut dictum est, pro silvarum numinibus habitos, fuisse daemones in humana effigie, sed monstruosa, et in caprinam vel asininam desinente, apparentes, et hominibus illudentes, ut hic Auctor innuit, quos et pilosos hac ratione Scriptura nuncupat. Isaiae XIII: Pilosi saltabunt ibi. Ut D. Hieronymus ibidem annotavit: Pilosos, inquiens, vel incubones, vel Satyros, silvestres quosquam homines, quos nonnulli Faunos sicarios vocant, aut daemonum genera intelligunt. Item cap. 34 apud eumdem prophetam: Occurrent daemonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum. Quamquam pilosi alia etiam ratione daemones dicti censeantur, quod suis cultoribus in forma hirci hirsuti et pilosi plerumque appareant. Sed de his satis.] Faunos vulgus appellat, ita seductores et ioculatores esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu vias iugiter obsidentes, nequaquam [Accipiendum id comparative, id est, non aeque delectari atque alii crudeliores truculentioresque, de quibus postmodum. Verius enim est omnes omnino daemones optare quam gravissima mala hominibus inferre, et si Deus sineret, reipsa illaturos. Docet D. Antonius, apud Athanasium, cunctis daemonibus hostile odium in homines esse, gravius in Christianos, gravissimum in monachos et virgines Deo dicatas; singulis tamen, non nisi quantum Deus permittit, nocere. Si amplius non sinantur, gaudere hominum derisu et deceptione, ut hic dicitur; aut impulsu in aliquod saltem veniale peccatum, ut otiosae spectationis, vel locutionis, risus solutioris, distractionis in oratione, dormitationis, et huiusmodi delictorum, in quae etiam valde perfecti facile pertrahuntur. (Vide Petr. Cluniacens. lib. I Mira. c. 17.)] tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed de risu tantummodo et illusione contenti, fatigari eos potius studeant quam nocere; quosdam solummodo [Innocuus incubationes puto intelligi oppressionem illam nocturnam quae voci spirituique meatum intercipit, et velut ingenti pondere quiescentes seu dormientes opprimit ac pene suffocat, quam Graeci ἐφιάλτην (Suidas v. Ephialtes), incubum Latini, Galli cauchemar nuncupant: quae quidem oppressio et suffocatio plerumque ex voracitate et cruditate ciborum, et stomachi indigerie, aut specie quadam morbi melancholici nascitur; interdum tamen a daemonibus efficitur, unde etiam incubi, sive incubones dicti; praeter illam rationem obscenae incubationis et commixtionis cum strigibus, et sagis, de qua D. Augustinus ubi supra. Est itaque hic morbus subinde mala corporis affectio, alias nuda et mera daemonis infestatio aut illusio.] innocuis incubationibus hominum pernoctare; [Tales illi qui Graecis Ἀλάστορες dicti: in quorum numero Nemesis, quam fingebant ultricem scelerum, seu deam ultionis. De qua Alciatus emblem. 27. Talis et ille exterminator, de quo in Apocalypsi: Angelus abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon, Graece Apollyon, Latine habens nomen Exterminans (Apoc. IX). Quibus omnibus linguis significatur daemon omnia disperdens ac destruens. Ita etiam nonnulli interpretantur daemonium meridianum psal. XC, quod scilicet non latenter et dolosis machinationibus, velut in tenebris, sed palam et aperta vi, ut in meridie, homines aggreditur. Huius generis daemones B. Antonius dicebat ad summam nocendi verticem pervenisse, et alios eorum comparatione videri leniores ac mitiores.] alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos suppleverint atroci dilaceratione vexare, sed etiam irruere super eminus transeuntes, atque afficere illos saevissima caede festinent, [Matth. VIII: Cum venissent in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, saevi nimis; ita ut nemo posset transire per illam viam. Addit Lucas de uno tantum eorumdem loquens, neque vestimento induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis, ad exprimendam eorum saevitiam, ob quam nemo auderet eis occurrere aut eos domo excipere, unde exclusi a communi hominum habitatione in sepulcra, scilicet camerata, sese reciperent.] quales illi in Evangelio describuntur [Matth. |
2 | Alios ita eorum corda quos ceperant et inani quodam tumore videmus infecisse, quos etiam [Bacuceos, vel Bacuteos, sive ut in mss. legitur, Bacucos, intelligit homines certo quodam daemonum genere correptos, barbara voce a vulgo eis imposita. Quamvis autem de daemoniacis proprie hic agatur, ut verba sonant, non de daemonibus seorsum sumptis eorumve proprietatibus, tamen eisdem etiam separatis et extra corpora mortalium subinde apparentibus eamdem appellationem tribui solere non est improbabile. Quemadmodum D. Augustinus (Lib. XV de Civit. c. 23) scribit quosdam esse daemones quos Galli Drusios nuncupabant: de quibus infra.] Bacuceos vulgus appellat, [Quod de daemoniacis, id est, daemonibus hominum corpora occupantibus hic dicitur, idem in ipsos separatos et extra humana corpora, in humana tamen specie sese exhibentes, congruit. Nam et gigantum et pumilionum sive homuncionum specie apparuisse leguntur, ut videre est in Vita S. Antonii apud Athanasium, Macarii apud Palladium (Lausiac. 20), Benedicti apud Gregorium Magnum (Dialog. 2, cap. 4).] ut semetipsos ultra proceritatem corporis erigentes, nunc quidem se in quosdam fastus gestusque sustollerent, nunc velut acclines ad quemdam se tranquillitatis et affabilitatis statum communes blandosque submitterent, seseque velut illustres et circumspectabiles omnibus aestimantes, nunc quidem adorare se potestates sublimiores corporis inflexione monstrarent, nunc vero ab aliis se crederent adorari, et omnes motus quibus vera officia aut superbe aut humiliter peraguntur, explerent. Alios reperimus non solum studere mendaciis, sed etiam [Hinc spiritus blasphemiae dictus: quo homines etiam sancti et admodum religiosi subinde infestantur, ut etiam ea de Deo rebusque divinis cogitent inviti, quae nec animo sentiunt, immo maxime aversantur; de quo Palladius in Evagrio (Lausiac. 86): Aliquando, inquit, ei molestiam exhibuit spiritus blasphemiae, et quadraginta diebus non est lectum ingressus, etc. Et Ioannes Climacus gradu 23 eum ita describit: Neque enim quivis est inimicus, sed hostibus omnibus immanior et gravior. Et quod durius est, non facile spirituali medico enuntiari, aut confitendo denudari potest. Quocirca plurimis nonnumquam desperationis et diffidentiae causa fuit, omni illorum consumpta spe, non secus quam a verme consumitur lignum. Iste igitur sceleratissimus, ut saepe alias ad sanctam synaxim et ad ipsam horrendam sacrorum mysteriorum horam blasphemare Dominum, et ipsa quae consummantur sacra, solet. Ex quo manifeste colligimus, non esse animam nostram quae illa intus verba locuta sit impia et non ferenda, sed daemonem, Dei bonorumque omnium adversarium, qui de coelis deiectus est, quod illic quoque dum se per superbiam extollit, in Deum blasphemias et contumelias iaculari visus est. Nam, si mea sunt turpia illa et scelerata verba, quid est quod donum coeleste suscipiens adoro? Quomodo possum una et benedicere et maledicere? Plurimos seductor iste animarumque corruptor in stuporem et amentiam saepe deducit. Nulla enim cogitatio ita difficilis, ut ista, enuntiari potest. Et post pauca: Non solum autem Deum et divina omnia impius ille spiritus blasphemat; sed et turpissima quaedam et teterrima verba in nobis intellectualiter loquitur, ut aut orationem deseramus, aut nosmetipsos in desperationem deiiciamus. Plurimorum quidem intercepit orationem, alios a sacrorum mysteriorum communione separavit, alios per ieiunium domuit nequam hic et immanis tyrannus, nullamque eis requiem concessit. Rursusque infra idem Climacus: Solet plerumque in simpliciorum atque puriorum mentibus huiusmodi daemon immorari, quod hi maxime vehementius caeteris concuti et perturbari consueverunt. Quibus sane non dicimus id ex superbia aliqua proprie, sed ex daemonum invidia et calliditate contingere. Haec et alia Climacus, ac postremo subdit exemplum cuiusdam monachi a spiritu blasphemiae vexati, et a patre spirituali curati: Monachus, inquit, quidam studiosus cum ab eo perturbaretur ad viginti annos, carnem suam ieiuniis et vigiliis macerare non destitit: cum vero nullam utilitatem se inde cepisse sentiret, professus conscriptam in charta perturbationem ac tentationem suam sancto cuidam ac probatissimo seni obtulit, in faciem prostratus, nec illum intueri valens. Ut autem legit senior, subrisit, fratremque erigens dixit: Pone, fili, manum tuam super oculum meum. Quod cum fecisset, ait illi senior: Super collum meum sit, frater, hoc peccatum, quotquot annis te oppugnaverit vel oppugnaturum sit. Tu autem id observa, ut haec iam floccipendas et nihil aestimes. Quibus verbis ita roboratus est frater, ut non ante cella senis excederet, quam huiusmodi morbus evanesceret. Haec ille.] blasphemias hominibus inspirare. Cuius rei etiam nos testes sumus, qui audivimus apertissime daemonem confitentem, per [Insignes et famosos haeresiarchas, quorum prior divinitatem Filii, alter Spiritus sancti praecipue impugnavit. Ille presbyter Alexandrinus docuit Filium Dei esse creaturam: proinde non esse coaeternum, nec ὁμοούσιον, id est, consubstantialem Patri. Unde in magno concilio Nicaeno damnatus, cum in ecclesiam intrare vellet, subito alvi motu in publicum secessum abire coactus cum excrementis intestina omnia et animam effudit. Eunomius monachus Aetii discipulus dissimilem per omnia Patri asserens Filium et Filio Spiritum S., ait D. Augustinus (Aug. haeres. 45 et 60).] Arium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. |
3 | Quod etiam in tertio Regum libro unum ex iisdem ipsis manifeste legimus praedicantem: Egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius [III Reg. |