Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XXXI. Quod miseri sint hi qui subdi temporalibus istis tentationibus non merentur.
1 | Caeterum illi sunt vere miseri ac miserabiles iudicandi, qui cum se universis criminibus flagitiisque contaminent, non solum nullum visibiliter in eis signum diabolicae suppletionis ostenditur, sed nec aliqua quidem operibus eorum condigna tentatio, nec ullum flagellum correptionis infertur. |
2 | Non enim merentur celerem temporis istius expeditamque medicinam, quorum duritia et impoenitens cor poenam vitae praesentis excedens, thesaurizat sibi ipsi iram et indignationem in die irae et revelationis iusti iudicii Dei [Rom. II], in quo vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur [Isa. LXVI]. Contra quos propheta, velut anxius pro afflictione sanctorum, videns eos aerumnis variis ac tentationibus subiacere, et econtra peccatores non solum absque ullo humiliationis flagello cursum mundi istius pertransire, sed etiam affluentia divitiarum ac summa rerum omnium prosperitate gaudere, intolerabili zelo ac spiritus sui fervore succensus, exclamat: Mei autem pene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns, quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum, in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur [Psal. LXXII]: scilicet in futuro cum daemonibus puniendi, qui in praesenti non meruerunt in sorte ac disciplina filiorum cum hominibus flagellari. |
3 | Ieremias quoque cum Deo super hac impiorum prosperitate disceptans, licet nequaquam dubitare se de iustitia Domini profiteatur, dicens: Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum [Ierem. XII]; causas tamen huius tantae inaequalitatis inquirens, subiungit et dicit: Verumtamen iusta loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt. |
4 | Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum: prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum [Ierem. XII]. Quorum ruinam deflente Domino per prophetam, et ad eorum curationem medicos atque doctores sollicite dirigente, et quodammodo eos ad planctum similem provocante ac dicente: Subito cecidit Babylon, contrita est, ululate super eam, tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur [Ierem. LI]. Respondent desperantes angeli, quibus salutis humanae cura commissa est, vel certe propheta ex persona apostolorum seu spiritualium virorum atque doctorum videntium duritiam mentis eorum et impoenitens cor: Curavimus Babylonem, et non est sanata; relinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad coelos iudicium eius, et elevatum est usque ad nubes (Ibid.). De istorum igitur desperato languore ex persona Dei loquitur Isaias ad Ierusalem: A planta pedis usque ad verticem non est in ea sanitas; vulnus et livor, et plaga tumens non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo [Isa. I]. |