1 | Serenus: Si habuerimus hanc sententiam, immo fidem, quam superius comprehendi, ut et omnia per Dominum fieri, et pro utilitate animarum dispensari universa credamus, non solum nequaquam despiciemus eos, sed etiam pro eis tamquam pro membris nostris incessanter orabimus, eisque totis visceribus ac pleno compatiemur affectu; cum enim patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra [I Cor., XII]; scientes nos absque illis utpote membris nostris omnimodis consummari non posse, quemadmodum legimus ne anteriores quidem nostros sine nobis repromissionis summam consequi potuisse, ita de illis Apostolo pronuntiante: Et hi omnes testimonio fidei comprobati non acceperunt repromissiones; Deo pro nobis melius aliquid providente, ne sine nobis consummarentur [Heb. XI], Communionem vero eis sacrosanctam a senioribus nostris numquam meminimus interdictam, quin immo si possibile esset, etiam quotidie eis impartiri eam debere censebant. Nec enim secundum Evangelii sententiam, quam incongrue huic sensui coaptatis, Nolite sanctum dare canibus, ad daemonis escam sacrosancta communio, et non potius ad purgationem ac tutelam corporis animaeque, pervenire credenda est; quae ab homine percepta, eum qui in membris eius insidet spiritum, seu in ipsis latitare cognoscitur, velut quoddam exurens fugat incendium. |