1 | Ex quo manifeste perpenditur [His consentit D. Ioannes Chrysostomus: nam in libris quos de Providentia conscripsit, etiam in hoc divinam Providentiam agnoscit et commendat (tomo V), quod sanctiores homines subinde a daemonibus corripiantur et vexentur, ne in peccata devolvantur. Qua ratione quoque Theodorum quemdam a daemone possessum consolatur. Vide Petrum Thyraeum de Daemoniacis cap. 32.] non debere eos abominari vel despici, quos videmus diversis tentationibus, sive istis nequitiae spiritibus tradi: quia duo haec credere immobiliter nos oportet, primo quod sine Dei permissu nullus ab eis omnino tentetur: secundo quod omnia quae a Deo nobis inferuntur, sive tristia ad praesens, seu laeta videantur, velut a piissimo patre clementissimoque medico pro nostris utilitatibus irrogentur: et idcirco eos velut paedagogis traditos humiliari, ut discedentes ex hoc mundo, vel purgatiores ad vitam aliam transferantur, vel poena leviore plectantur, qui, secundum Apostolum, [Tradidit apostolus Paulus Corinthium quemdam incestuosum Satanae, I ad Corinthios, v. Tradidit et Hymenaeum et Alexandrum haereticos et blasphemos I Timoth., I. Tradere autem Satanae, id est, diabolo, ut alias notavimus (lib. II Institut., cap. 16), secundum ecclesiasticum usum et doctrinam, nihil aliud est quam per excommunicationis sententiam extra Ecclesiam proiicere, sive a corpore Christi praescindere. Cum enim regnum Christi sit Ecclesia, regnum autem diaboli extra Ecclesiam, consequens est eum qui extra Ecclesiam Dei proiicitur, singulari eius protectione destitui, atque adeo daemonibus obiici et exponi, tamquam lupis extra ovile Christi grassantibus, Porro monet Chrysostomus et Theodoretus in primitiva Ecclesia, quando alia facultas non erat rebelles coercendi et in officio continendi, sic excommunicatos et Satanae traditos, statim fuisse a daemone correptos et corporaliter vexatos, Deo ita disponente, tum ad comprobandam Ecclesiae et praelatorum ecclesiasticorum potestatem eis a Christo collatam super omnia daemonia et super omnem potestatem inimici (Matth. X, Lucae IX et X); tum ad coercendam et domandam improborum contumaciam: quod proprie ac germane significatum illi verbis, tradere Satanae in interitum carnis, id est, mortificationem, vexationem, cruciatum corporalem. Caeterum hoc loco videtur abbas Serenus eiusmodi traditionem intelligere qua quis subinde vel ob levem culpam, vel etiam absque culpa, Deo permittente, a diabolo invaditur, occupatur et corporaliter vexatur; ut hac vexatione purgatus, cautior deinceps et sanctior efficiatur ut ex praecedentibus colligitur.] traditi sunt in praesenti Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Iesu Christi [I Cor. |