1 | Secundus vero, quem diximus in hac eremo commoratum, cum ipse quoque singularis et incomparabilis vir esset, ob reprehensionem unius sermonis, quem contra abbatem [Vide quae alias (Lib. V cap. XLI) notavimus de duobus Macariis sanctis anachoretis Aegyptiis et coaetaneis, quorum alter Aegyptius, alter Alexandrinus cognominatus est. Videntur autem quae hic de Macario traduntur, de Aegyptio intelligenda, quem Palladius et alii scribunt singulari dono et potestate adversus daemones claruisse.] Macarium disputans paulo durius protulit, quadam scilicet opinione praeventus, [Mirabile quidem videtur, virum sanctum ob levem culpam ita diro daemoni fuisse traditum, et ab eo correptum et mente abalienatum, ut etiam humana stercora ori suo turpiter ingereret. At non adeo mirum videbitur, si consideremus interdum fieri ut homines, absque ulla sua culpa, non tamen sine magnis divinae providentiae rationibus a daemonibus corripiantur et possideantur (Ioann. Chrysostom. lib. de Providentia Dei). Quod pluribus exemplis et testimoniis compertum habetur. Primum D. Hieronymus epist. 25 de obitu Blesillae: Quid causae est, inquit, ut saepe bimuli, trimulique, ut ubera materna lactentes, a daemone corripiantur, repleantur lepra, morbo regio devorentur? Et addit postmodum: Invisibilia haec inscrutabili Altissimi iudicio sunt relinquenda. D. Augustinus lib. XXII De Civit. cap. 22: Contra milleformes, ait, daemonum incursus, quis innocentia sua fidit, quandoquidem, ne quis fideret, etiam parvulos baptizatos, quibus nihil est innocentius, aliquando sic vexant, ut in eis maxime, Deo sinente, ista monstretur huius vitae flenda calamitas, et alterius desideranda felicitas? Ita Augustinus. His accedunt exempla, primum illius pueri apud Marcum evangelistam cap. IX, qui daemonis gravissimam vexationem ab infantia sustinuit, quemadmodum pater ipsius Domino interroganti confessus est; secundum, alterius pueri, quem a saevissimo daemone liberavit S. Macarius, teste Palladio in Vita Macarii; tertium, puellae Tolosanae, a qua daemonem expulit S. Remigius a B. Benedicto rogatus; de qua in Vita S. Remigii Hincmarus (Lib. II c. 3); quartum, alterius item pueri, de quo in Vita D. Bernardi. Quintum exstat apud Caesarium, lib. V cap. 26, de puella quinquenni a daemone possessa ad imprecationem patris. At ne quis hoc tantum in pueris vel infantibus, non etiam in adultis contingere existimet, refert Sulpitius (In dialogo de virtut. S. Martini) exemplum memorabile cuiusdam anachoretae sanctissimi, et virtute celeberrimi, quem dicit a Deo postulasse et impetrasse ut, permissa in se quinque mensibus diabolo potestate, similis illis fieret quos ipse curaverat: hoc est, ut per quinque menses corpus eius ab inhabitante diabolo affligeretur, ad evitandum superbiae aut vanae gloriae periculum. Quod Sulpitius admirans et exaggerans, subdit; Ille praepotens, ille qui signis et virtutibus toto Oriente vulgatus, ille ad cuius limina populi ante confluxerant, ad cuius fores summae istius saeculi se prostraverant potestates, correptus a daemone est, tentus in vinculis, omnia illa quae energumeni solent ferre perpessus, quinto demum mense purgatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate. Aliud exemplum abbatis Alexandri viri sancti legitur in Prato Spirituali (cap. 182). Is enim, Deo permittente, paulo ante mortem a daemone arreptus, eidem suam imbecillitatem egregie exprobravit: Ad vesperam, aiebat, venisti, miser. Hoc magnum non est, quoniam in lectulo devinctus sum, et moveri non possum: ostendisti, miserrime, imbecillitatem tuam. Nam si potens et valens esses, ante hos quinquaginta vel sexaginta annos debueras appropinquare mihi; ego enim per confortantem me Christum ostendissem tibi infirmitatem tuam, ac deiecissem rugitum tuum, atque confregissem rigidam illam tuam inflexamque cervicem. Nunc autem non mea est imbecillitas, sed infirmitas est, quae premit me. Gratias tamen ago Deo, ad quem proficiscens ostendam iniuriam quam abs te passus sum, qui post tot annorum labores et fatigationem, circa exitum sic atrociter me invasisti. Ista et alia plurima horis singulis dicens, decima die cum omni quiete Domino Christo spiritum in pace reddidit. Haec ibi. Annotavit praeterea Baronius (Tomo I Annal. an. D. 32), facinorosas quasdam mulieres, quae, quantumvis postea poenitentes ac Deo per omnia placentes, assecutae fuerint suorum indulgentiam delictorum, nihilominus acerbioribus solere infestationibus daemonum exagitari: quod qui res gestas, inquit, Pelagiae poenitentis, et Mariae Aegyptiacae et aliarum, legerit, plane intelliget. Haec Baronius de Maria Magdalena disputans, fueritne ante vel post unctionem Domini a septem daemoniis, ut evangelista ait, possessa.] tam diro confestim est traditus daemoni, ut humanas egestiones ori suo ab eo suppletus ingereret. Quod flagellum purgationis gratia se Dominus intulisse, ne scilicet in eo vel momentanei delicti macula resideret, velocitate curationis eius atque auctore remedii demonstravit. |
2 | Nam continuo abbate Macario in oratione submisso, dicto citius nequam spiritus ab eo fugatus abscessit. |