monumenta.ch > Cassianus > 9 > 26
Cassianus, Collationes, 1, 7, XXV. Quod miserabiliores sunt hi qui vitiis quam qui ab ipsis daemonibus possidentur. <<<     >>> XXVII. De tentatione abbatis Moysis.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XXVI. De nece prophetae seducti, et infirmitate abbatis Pauli, quam pro sua emendatione promeruit.

1 Quod in illo propheta atque homine Dei in tertio Regum libro manifeste videmus impletum, qui pro culpa unius inobedientiae quam tamen non de industria nec vitio propriae voluntatis, sed alterius circumventione contraxit, confestim a leone conteritur, ita de eo Scriptura narrante: Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et [Multa hic miracula et evidentissima divinae providentiae signa effulsere, 1o quod prophetam Deus occidi voluerit a leone propter inobedientiam et transgressionem divini praecepti, cum tamen ab alio propheta fuisset delusus et deceptus; 2o quod hac poena temporali voluerit eius culpam punire, ne in aeternum puniret; 3o quod leo prophetam non discerpserit aut devoraverit, sed vel faucibus compressis vel ossibus, aut cervice confracta, ut videtur Scriptura innuere, absque alia laesione occiderit; 4o quod eadem voracissima bellua ita se continuerit, ut nihil penitus de tradito sibi cadavere degustaret, nec sanguinem eius funderet aut sorberet; 5o quod iuxta corpus stans cum asino, illud custodierit, donec inde asportaretur; 6o quod nec ipsum asinum laeserit aut fugarit; 7o quod venientes ad tollendum corpus non terruerit, aut impedierit; sed amoto corpore inde discesserit. Sed iuvat hic B. Gregorium de hac prophetae culpa simul et poena audire disputantem. Is libro IV Dialogorum cap. 24: Vir Dei, inquit, contra Samariam missus, quia per inobedientiam in itinere comedit, hunc leo in eodem itinere occidit. Sed statim illic scriptum est quia stetit leo iuxta asinum, et non comedit leo de cadavere. Ex qua re ostenditur quod peccatum inobedientiae in ipsa fuerit morte laxatum; quia idem leo quem viventem praesumpsit occidere, contingere non praesumpsit occisum. Qui enim occidendi ausum habuit, de occisi cadavere comedendi licentiam non accepit; quia is qui culpabilis in vita fuerat, punita inobedientia erat iam iustus ex morte. Leo ergo qui prius peccatoris vitam necaverat, custodivit postmodum cadaver iusti. Haec Gregorius.] tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum iuxta verbum Domini, quod locutus est [III Reg. XV]. In quo facto et solutionem delicti praesentis atque erroris incauti, et iustitiae merita pro quibus prophetam suum Dominus temporaliter tradidit vexatori, parcitas ipsa et continentia praedatoris ostendit, quia nihil penitus audet voracissima bestia de tradito sibi cadavere degustare.
2 Cuius rei nostris quoque temporibus satis evidens contigit et aperta probatio in [De abbate Paulo actum est lib. X cap. 24 et 25. De Moyse ibidem et collatione 1 et 2, quae eius nomine inscribuntur.] abbate Paulo et Moyse qui habitavit [Meminit eiusdem loci Cassianus collatione 3 cap. 5. Et rursus collat. 24 cap. 4: Qui in illa, inquit, Calami, sive Porphyrionis eremo commorantur. Unde apparet Calamum alias Porphyrionem fuisse nuncupatum.] locum huius solitudinis, qui Calamus nuncupatur. Nam prior commoratus est in eremo quae adiacet [De Panephysi Cassianus lib. IV cap. 30.] Panephysi civitati: quam solitudinem olim factam aquae salsissimae inundatione cognovimus, quae quotiens flaverit spiritus aquilonis, de stagnis impulsa ac superfusa adiacentibus terris, ita omnem illius superficiem regionis contegit, ut antiquos ibidem vicos, qui olim hac ipsa de causa omni sunt habitatore deserti, faciat velut insulas apparere. Hic igitur abbas Paulus in tantam cordis puritatem quiete solitudinis silentioque profecerat, ut non dicam vultum femineum, sed ne vestimenta quidem sexus illius conspectui suo pateretur offerri.
3 Nam cum eidem pergenti ad cuiusdam senioris cellam una [De eodem egimus lib. V cap. 37. De quo rursus collat. 11 cap. 2 praeclarum hoc exstat encomium: Beatissimi atque praecipui viri Archebii episcopi, qui raptus de Anachoretarum coetu, et episcopus Panephysi oppido datus, tanta districtione omni aevo suo propositum solitudinis custodivit, ut nihil de praeteritae humilitatis tenore laxaverit, aut de adiecto sibi honore blanditus sit.] cum abbate Archebio eiusdem solitudinis accola, casu mulier obviasset, offensus occursu eius, tanta fuga ad suum rursus monasterium (praetermisso, quod arripuerat, piae visitationis officio) recurrit, quanta nullus a facie leonis vel immanissimi draconis aufugeret, ita ut ne memorati quidem abbatis Archebii revocantis eum clamore ac precibus flecteretur, ut ad requirendum senem, quemadmodum proposuerant, coepto itinere pertenderent.
4 Quod licet zelo castitatis et puritatis ardore sit factum, tamen quia non secundum scientiam praesumptum est, sed observantia disciplinae iustaeque discretionis excessus est modus (non enim solam familiaritatem, quae vere est noxia, feminarum, sed ipsam quoque figuram sexus illius credidit exsecrandam), tali confestim correptione percussus est, ut eius universum corpus paralyseos valetudine solveretur, nullumque in eo membrum penitus explere suum praevaleret officium.
5 Siquidem non solum pedes ac manus, sed etiam linguae motus, quo elocutio vocis exprimitur, ipsaeque aures ita auditus proprii amiserunt sensum, ut in eo nihil amplius ex homine quam immobilis tantum atque insensibilis figura remaneret. Eo autem redactus est, ut infirmitati eius nullo modo virorum diligentia deservire sufficeret, nisi sola ei muliebris sedulitas ministrasset.
6 Nam delato ad coenobium sanctarum virginum, cibus ac potus, quem ne nutu quidem petere poterat, femineo ingerebatur obsequio, explendisque omnibus naturae necessitatibus, eadem illi diligentia per annos ferme quatuor, id est, usque ad vitae suae terminum serviebat. Qui cum tanta esset omnium membrorum debilitate constrictus, ut nulli in eo artus vivacem motum ac sensibilem retentarent, nihilominus tanta ex eo virtutum gratia procedebat, ut cum de [Oleo a se benedicto, aut contacto et praestito, viri sancti saepenumero infirmos curarunt. Sic sanctus Hilarion laesos a serpentibus oleo sanabat; eodemque duos a morte suscitavit, teste D. Hieronymo (In vita Hilarionis). Sic abbas Beniamin apud Palladium (Lausia. 13), cuicumque manus imposuisset, aut quod benedixerat oleum dedisset, liberabatur ab omni aegritudine: Et tamen hic, qui tanta gratia dignus habitus fuerat, octo mensibus ante obitum fuit hydropicus, et eius corpus usque adeo intumuit, ut propter dolores inveniretur alius Iob. Cum autem laboraret hoc morbo immedicabili, medebatur aliis qui tenebantur quibusvis aegritudinibus. Quod plane congruit cum exemplo abbatis Pauli de quo hic agitur. Oleo etiam a S. Macario curata legitur paralytica, et daemoniacus a daemone liberatus, apud eumdem Palladium. Oleo itidem benedicto multos sanavit abbas Ioannes. Idem de abbate Aphraate et de Simeone refert Theodoretus in Histor. SS. Patrum cap. 8 et 26 (Lausia. 20 et 43). Olei etiam unctione monachi Aegyptii paralyticum curarunt, Rufino et Sozomeno testibus (Rufin. lib. II cap. 4, Sozom. l. VI cap. 21). Denique abbas Machetes apud Cassianum haec de se ipso refert: Oleum etiam benedicere, ac supplicantibus dare, quod prae omnibus exsecrabar, utpote iudicans illud ex magna cordis praesumptione descendere, circumdantibus me repente saecularibus multis, ita constrictus sum, ut aliter eos nullatenus evadere possem, nisi a me summa vi et obtestatione extorsissent ut oblato ab eis vasculo manum meam impresso crucis signaculo superponerem; itaque se credentes benedictionis oleum consecutos, tandem me aliquando relaxarunt. Sic ille. De eadem olei sanctificatione et usu ad impartiendas sanitates Severus in Vita S. Martini, et alii, qui res gestas sanctorum scripserunt, frequentissime meminere. Sciendum vero eiusmodi oleum et unctionis genus, licet aliqua benedictione sanctificatum, a Sacramento tamen extremae unctionis, quod in Ecclesia catholica infirmis datur, fuisse longe diversum, ut scite monet Baronius (Vide Baro. l. I Annal. an. D. 63); quandoquidem non ad infirmorum dimittenda peccata et invisibilem gratiam consequendam fuerit institutum, et a quolibet Christiano in nomine Christi, et in quemlibet etiam a fide alienum, ad sanitatem corporis tribuendam sit solitum adhiberi. Eiusmodi plane erat, quod ad curandos morbos per Proculum Christianum administrari solitum scribit Tertullianus (Lib. ad Scapul. cap. 4). Haec et alia Baronius, additque solitum eiusmodi, sicut alias species ad humanum usum comparatas, precibus praescriptis sanctificari (nam et apud Clementem (Constit. l. VIII, c. 35) scripta habetur benedictio aquae et olei), sic ut signo tantum crucis illud benedixisse, et in nomine sanctissimae Trinitatis sanctificasse atque aegrotantibus admovisse sufficeret.] oleo quod [Quasi dicat non fuisse quidem cadaver (vivebat enim Paulus), sed instar cadaveris, hoc est, morbo pene emortuum: Cadaver enim, ait Isidorus, a cadendo nominatum, quia iam stare non potest (Etymol. lib. XI, cap. 2).] cadavere suo potius quam corpore contigisset ungerentur infirmi, confestim cunctis [Valetudo passim apud Cassianum ponitur pro invaletudine, seu infirmitate, ut alibi notatum.] valetudinibus curarentur; ita ut super hac eius valetudine etiam ipsis infidelibus evidenter aperteque claresceret et debilitatem membrorum omnium dispensatione atque amore Domini contributam, et sanitatum gratiam pro testimonio puritatis ac manifestatione meritorum ei Spiritus sancti virtute praestari.
Cassianus HOME

bav560.123 csg574.168 ubbB_V_0013.67r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik