1 | Licet multo illis gravius constet vehementiusque vexari hos qui cum corporaliter ab ipsis [Suppleri pro occupari, corripi, vel si vis, repleri, frequens Cassiano (Lib. V Inst. cap. 13).] suppleri minime videantur, animo tamen perniciosius possidentur, eorum scilicet vitiis vel voluptatibus involuti; secundum apostoli namque [Hanc sententiam alibi tractavimus.] sententiam, a quo quisque superatur, eius servus efficitur [II Petr. |
2 | Caeterum [Contingit ergo, licet rarius, non solum ob lethales culpas, verum etiam ob leves et veniales a daemone possideri, ut superius indicatum, quod exemplo abbatis Moysis probatur cap. seq., qui ob impatientiam et verbum durius prolatum a daemone invasus et graviter vexatus fuit. Cui simile videtur, quod de quadam moniali ob leviorem gulam similiter a daemone occupata narrat D. Gregorius lib. I Dialog. cap. 4: Quadam die, inquit, una Dei famula hortum ingressa lactucam conspiciens, concupivit, eamque signo crucis benedicere oblita, avide momordit, sed correpta a diabolo protinus cecidit. Cumque vexaretur, eidem patri Equitio sub celeritate nuntiatum est, ut veniret concitus, et orando succurreret. Moxque ut hortum idem Pater ingressus est, coepit ex eius ore, quasi satisfaciens ipse qui hanc arripuerat, diabolus clamare dicens: Ego quid feci? Sedebam ibi super lactucam: venit illa, et momordit me. Cui cum gravi indignatione vir Dei praecepit ut discederet, et locum in omnipotentis Dei famulam non haberet, protinus abscessit, nec eam ultra contingere praevaluit. Haec Gregorius. Neque huic absimile videtur exemplum illius feminae quam cum praestigiator quidam suis praestigiis et daemonis operatione mutam reddidisset, efficissetque ut equa, non femina, omnibus eam intuentibus appareret, sanctus Macarius Aegyptius aspersione aquae benedictae et facta oratione curavit, atque in pristinum statum restituit. Eam autem admonuit vir Dei sic dicens: Numquam Ecclesiam deseras, numquam abstineas a communione Christi Sacramentorum. Haec enim tibi acciderunt, quod iam quinque hebdomadis non accessisti ad intemerata nostri Salvatoris Sacramenta. Ita Palladius (Palladius Lausia. 19 et 20). Ubi non alia redditur causa istius afflictionis et vexationis diabolicae, quam intermissa ad tempus sacra communio per negligentiam quae non videtur esse plus quam venialis culpa, sicuti nec morsus ille lactucae neglecto crucis signo.] corporaliter traditos Satanae, vel infirmitatibus magnis etiam viros sanctos novimus pro levissimis quibusque delictis, cum in illis ne tenuissimum quidem naevum aut maculam in illo iudicii die patitur invenire divina clementia, omnem cordis eorum scoriam, secundum prophetae, immo Dei sententiam, excoquens in praesenti, ut eos tamquam aurum vel argentum ignitum ad illam perpetuitatem, nulla indigentes poenali purgatione, transmittat: Et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum, et post hoc vocaberis civitas iusti, urbs fidelis (Isaiae I). Et iterum: Sicut probatur argentum et aurum in camino, ita eligit corda Dominus (Prover. XXVII). Et iterum: Aurum et argentum probat ignis, vir autem probatur in fornace humiliationis [Eccles. |