monumenta.ch > Cassianus > 24
Cassianus, Collationes, 1, 7, XXIII. De imminuta daemonum potestate. <<<     >>> XXV. Quod miserabiliores sunt hi qui vitiis quam qui ab ipsis daemonibus possidentur.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XXIV. Qua ratione daemones sibi in eorum corpora quos arrepturi sunt aditum parent.

1 [Similes sententiae apud D. Augustinum reperiuntur lib. IV de Civit. Dei cap. 34: Daemones, inquit, nisi quos fallendo deceperint, possidere non possunt. Et lib. X cap. 22: Potestas inimica vincit aut subiugat neminem, nisi societate peccati. Idemque rursus serm. 197 de tempore, obiectioni, quam ibi facit, ita respondet: Dicit aliquis: Si ligatus est diabolus, ut est, quare adhuc praevalet? Verum est, fratres charissimi, quia multum praevalet, sed tepidis et negligentibus, et Deum in veritate non timentibus dominatur. Alligatus est enim tamquam canis catenis innexus, et neminem potest mordere, nisi eum qui se illi mortifera societate coniunxerit. Ita D. Augustinus. Sic etiam apud Metaphrastem 1 Februar. daemon interrogatus a Triphone viro sancto, cur puellam Gordiani imper. filiam intrasset, respondit, daemones in illos habere potestatem qui opera iisdem grata exercent; qualia sunt, inquit, simulacrorum servitus, blasphemiae, adulteria, veneficia, invidiae, caedes, etc. Verum observandum huiusmodi sententiis significari, non quid fieri possit et interdum accidat, sed quid ut plurimum contingat. Nam in moralibus spectatur non quod raro, sed quod communiter accidit, ut docet Aristoteles in Ethicis. Voluit itaque D. Augustinus, sicut etiam abbas Serenus, significare quid plerumque et ut plurimum contingat, nempe ut daemones prius hominum mentes cogitationesque possideant, per culpam scilicet lethalem, quam eorum corpora penetrent et obtineant: alioquin sibi ipse contradiceret, cum manifestum sit ex sequentibus non semper eorum animas a daemonibus possideri quorum corpora ab iis possidentur, et aliquando viros sanctos, et Dei amicos ob levem culpam, vel etiam absque culpa, Dei permissu, fuisse corporaliter a daemone possessos, ut ex seq. patet.] Constat ergo immundos spiritus non aliter posse in illos quorum obtenturi sunt corpora penetrare, nisi prius eorum mentes cogitationesque possederint. Quos cum timore ac memoria Dei vel spiritali meditatione nudaverint, velut exarmatos omni praesidio ac munitione divina, post facile vincendos audenter invadunt, domicilium deinceps in eis velut in possessione sibi tradita praesumentes.
Cassianus HOME

bav560.122 csg574.167 ubbB_V_0013.66v