monumenta.ch > Cassianus > 23
Cassianus, Collationes, 1, 7, XXII. Quod non sit potestas nocendi in arbitrio daemonum collocata. <<<     >>> XXIV. Qua ratione daemones sibi in eorum corpora quos arrepturi sunt aditum parent.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XXIII. De imminuta daemonum potestate.

1 Satis tamen nobis et experientia nostra et seniorum relatione compertum est, non eamdem vim habere nunc daemones quam anteriore tempore inter anachoretarum dumtaxat principia, in quibus adhuc raritas monachorum in eremo commanebat. Tanta namque erat eorum feritas, ut vix pauci et admodum stabiles atque aetate provecti tolerare habitationem solitudinis possent. Siquidem [Vides hic etiam coenobia, sive monasteria, hoc est, loca sancta, et a viris sanctis culta, a daemonibus subinde, Deo permittente, infestari, ut superius dictum est (Cap. 19). Ita maximas quoque a daemonibus molestias sustinuisse monachos Romae, ubi S. Gregorius suum oratorium habebat, refert in eius Vita Ioannes Diaconus (Lib. IV, c. 89). Alia exempla vide apud Caesarium et Petrum Cluniacensem (Caesar. l. V, Petrus Cluniac. lib. I de Miracul. cap. 12).] in ipsis coenobiis in quibus commorabantur octo vel decem, ita eorum atrocitas grassabatur, et frequentes ac visibiles sentiebantur aggressus, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed vicissim aliis degustantibus somnum, alii vigilias celebrantes, psalmis et orationibus, seu lectionibus, inhaerebant.
2 Cumque illos ad soporem naturae necessitas invitaret, expergefactis aliis ad eorum qui dormituri erant custodiam similiter excubiae tradebantur. Unde dubitari non potest unum e duobus, hanc nunc securitatem vel confidentiam non solum nobis, qui videmur pro experientia senectutis aliquatenus roborari, sed etiam iunioribus aetate conferri; aut [Clarum antiquitatis testimonium de crucis virtute et efficacia ad profligandos et comprimendos daemones: cuius rei innumera sunt omnis aetatis exempla, e quibus pauca dumtaxat ad illustrandum hunc locum attingamus. D. Basilius lib. de Spiritu Sancto (De Spiritu S. cap. 1 et sequent.) docet hanc apostolicam traditionem in Ecclesia receptam, ut fideles tam in sacris quam in caeteris rebus quibus benedicerent, manu ducta, crucis signum exprimerent, quo remedio saluberrimo ad pellendos daemones potissimum uterentur, atque in omnibus rebus illud adhiberent. Cyrillus Hierosolymorum episcopus: Non pudeat vos, inquit, Crucifixum confiteri; sed in fronte confidenter signaculum crucis digitis imprimatur, et in aliis omnibus crux fiat: in panibus comedendis, et in poculis bibendis, et in egressu, et in ingressu, ante somnum, recumbendo et surgendo, eundo et quiescendo. Magna haec est custodia quae propter pauperes gratis datur, sine labore propter infirmos, cum a Deo sit haec gratia, et timor daemonum; triumphavit enim de illo hoc signo. Ostenta illi audacter; cum enim viderint crucem, recordantur Crucifixi, metuunt enim eum qui contrivit capita draconis. Haec Cyrillus, ex antiqua nimirum institutione fidelium. De qua etiam Tertullianus lib. de Corona militis (Cap. 3-4). In singulis quoque cubiculis et aliis habitaculis cruces esse pingendas S. Nilus ad Olympiadorum proconsulem scribens admonuit (Concil. Nicaen. II, articulo 4). Huc spectant et illi versus Prudentii (Cathemer. hymno 6): Crux pellit omne crimen: Fugiunt crucem tenebrae. Ut autem ad exempla veniamus, crucis Dominicae signum Alexandriae, teste Rufino (Lib. XI c. 29), unusquisque in postibus, in ingressibus, in fenestris, in parietibus, columnisque depingebat. Lactantius lib. IV cap. 27 scribit, praesente Christiano, qui frontem cruce signaverat, non potuisse aruspices gentilium diabolo sacrificantes ab eo responsa elicere; et hanc saepe causam praecipuam fuisse Christianos persequendi. Epiphanius haeresi 30 narrat quemdam Iosephum nondum Christianum signo crucis daemones expulisse, et deinde Christianum effectum eodem signo incantationes Iudaeorum destruxisse. Gregorius Nazianzenus, oratione prima in Iulianum, scribit ipsum Iulianum Apostatam in quodam delubro daemones invocantem, eorum aspectu territum, crucis signo seipsum muniisse, et mox spectra omnia evanuisse (Theodoret. Histor. lib. III cap. 16). S. Antonius solo crucis signo omnibus daemonibus terribilis fuit, et contra omnes terrores iubebat solo crucis signaculo tutos et securos esse monachos. Idem de Paulo Eremita et Hilarione testatur D. Hieronymus. Daniel Stylites ad effugandos daemones ubique crucem, ut arma inexpugnabilia (ait Metaphrastes), inferebat. Hoc itidem signo S. Remigius maximum incendium Rhemis a diabolo excitatum exstinxit, teste Hincmaro; et S. Vedastus maleficium aliud abolevit, fugans larvam, et liquore fuso, miraculo coruscavit, teste Albino Flacco Vitae eius scriptore. Denique Theodoretus lib. V cap. 21 passim in Historia Religiosa, nec non div. Gregorius libr. III Dialog. cap. 7, multa scribunt miracula signo crucis facta, ac potissimum in daemonum expulsione. (Vide Bellarmitum libro II de Imaginib. cap. 29, Baronius tomo I Annal. an. 60.) Quod si posteriorum temporum exempla et testimonia persequi ac recensere vellemus, nullus esset dicendi finis. Eadem enim sanctorum omnium semper de hoc signo et tropaeo salutis nostrae sententia fuit, eadem saeculorum omnium experientia.] virtute crucis etiam deserta penetrante, et ubique eius gratia coruscante, retusa est nequitia daemonum, aut negligentia nostra illos ab impugnatione pristina reddit lentiores, dum dedignantur adversum nos illa intentione confligere, qua tunc contra illos probatissimos Christi milites saeviebant, hac scilicet nos fraudulentia invisibilium tentationum dirius elidentes.
3 In tantum enim teporem videmus corruisse nonnullos, ut necesse sit eos etiam remissioribus monitis ad palpari, modo ne desertis cellulis suis ad perniciosiores inquietudines revolvantur, et circumeuntes ac vagi crassioribus (ut ita dixerim) vitiis implicentur; magnusque fructus ab eis obtineri credatur, si solummodo se etiam cum qualibet ignavia valeant in solitudine continere, ac pro ingenti remedio soleat eis a senioribus dici, Sedete in cellulis vestris, et quantum libitum fuerit manducate atque bibite et dormite, dummodo in eis iugiter perduretis.
Cassianus HOME

bav560.120 csg574.166 ubbB_V_0013.66r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik