1 | [Docuit hoc S. Antonius multiplici experimento prius edoctus, audacter et saepius ipsos daemones his aut similibus verbis provocans, et seipsum eis obiiciens: Ecce ego hic sum Antonius: non fugio vestra certamina, etiamsi maiora faciatis, nullus me separabit a charitate Christi. Psallebatque dicens: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum (Psalm. XXVI). Et rursus: Si virium aliquid haberetis, sufficeret unus ad praelium. Itemque: Si quid valetis, si vobis in me potestatem Dominus dedit, ecce praesto sum, devorate concessum. Si vero non potestis, quid frustra nitimini? signum enim crucis et fides in Dominum inexpugnabilis nobis murus est. Denique inferius obiectioni occurrens: At dicit aliquis: Cur diabolus aggrediens beatum Iob omnem in ruinam impulit domum? Cur eius opibus penitus dissipatis, parietum quoque fundamenta subvertens, unum numerosae sobolis coacervavit sepulcrum? Cur ipsum ad extremum diri vulneris novitate percussit? Qui hoc opponit, audiat e diverso non diabolum potuisse hoc sed Dominum, a quo potestas adversum nos dupliciter datur, vel ad gloriam si probamur, vel ad poenam si delinquimus. Quin potius ex hoc animadvertat ne contra unum quidem hominem diabolum quidquam potuisse, si non potestatem accepisset a Domino. Nullus enim quod suae ditionis est ab alio deprecatur. Sed quid Iob memoro, quem nec expetitum potuit vincere? sed nec contra iumenta quidem eius nec contra oves, nec contra sues, sine concessu Dei proprium robur exercuit; sicut in Evangelio scriptum est: Daemones autem rogabant eum dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum (Matth. VIII). Quomodo igitur qui porcorum expetunt mortes, imaginem Dei hominem et tam charum Conditori animal suo valebunt iure pervertere? Sic S. Antonius (Athanas, in Vita S. Antonii); et infra rursus ex ipsiusmet diaboli confessione, quam supra retulimus, monachos adhortans et animans: En ipse, inquit, diabolus, qui huiusmodi cum suis satellitibus exercet astutias, nihil se posse contra Christianos fatetur. Iam curae Christianorum et monachorum sit ne per eorum inertiam vires daemonibus praebeantur. Nam quales nos et nostras cogitationes repererint, tales se nobis praestare consueverunt; et si quod in pectoribus malae mentis et pavoris semen invenerint, quasi latrones, qui deserta obtinent loca, coeptos cumulant timores, et crudeliter imminentes infelicem premunt animam. Si autem alacres fuerimus in Domino, et futurorum bonorum cupiditate succensi, si semper omnia manibus Dei committamus, nullus daemonum ad expugnandum valebit accedere, etc. His subscribit D. Augustinus lib. VII de Civit. Dei cap. 35 dicens: Non possunt (daemones) quod non sinuntur efficere. Sinuntur autem alto Dei summi iustique iudicio, pro meritis eorum quos ab eis vel affligi tantum, vel etiam subiici ac decipi iustum est. Et lib. II contra adversar. legis cap. ult.: Satanas, ait, cum habeat semper cupiditatem nocendi, nocere cuiquam non potest, nisi ab Omnipotente acceperit potestatem. Quid aliud non solum in libro Iob, sed etiam magis in Evangelio declaratum est, ubi spiritus immundi nec in porcos irent, nisi hoc illis benignus ipse Salvator petentibus, quos certe in abyssum posset relegare, concederet; rem necessariam edocere nos volens, ut scilicet noverimus multo minus eos posse sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus qualibuscumque potuerunt. Similia habet D. Gregorius lib. III Dialog. cap. 21 et lib. I Moral. cap. 9 et sequentibus] Non habere autem eos potestatem quemquam hominum laedendi, exemplum beati Iob manifesta ratione demonstrat [Iob. |