monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, Collationes, 1, 7, XX. Quod non sint unius fortitudinis contrariae potestates, nec tentandi facultas in eorum sit arbitrio collocata. <<<     >>> XXII. Quod non sit potestas nocendi in arbitrio daemonum collocata.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XXI. Quod daemones cum hominibus non sine suo labore confligant.

1 Hanc autem [Videri possit prima fronte de labore corporali intelligere. Cum enim superius (Cap. 13) dixerit daemones non esse prorsus incorporeos, sed habere corpus, licet multo tenuius quam nos, consentaneum esse videtur eos nobiscum colluctando laborare, et labore corporis posse fatigari. Verum cum huiusmodi colluctatio spiritalis sit, non corporalis, et ipsos daemones plane incorporeos et spirituales esse abunde demonstratum sit, non alium imaginari possumus laborem daemonibus convenire, quam naturae eorum congruentem, id est, spiritualem; quem postmodum interpretatur anxietatem, tristitiam, delorem, confusionem, contritionem, etc., quae in daemonibus passiones sunt spirituales, non corporales.] colluctationem illos non sine suo credimus labore conficere. Habent namque etiam ipsi in suo conflictu quamdam anxietatem et tristitiam, et maxime cum fuerint validioribus aemulis, id est, viris sanctis perfectisque congressi. Alioquin iam non conflictus nec colluctatio, sed simplex tantum, et, ut ita dixerim, secura illis esset hominum attributa deceptio.
2 Et quomodo staret illud Apostoli quod dicit, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI]. Et illud: Sic pugno non quasi aerem verberans [I Cor. IX]. Et iterum, Bonum agonem certavi [II Tim. IV]. Ubi enim [Agon, id est, certamen: unde agonista, qui in agone contendit, certator, pugil, gladiator. Tertulalianus de Spectaculis cap. 11.] agon dicitur, et certamen, et pugna, seu colluctatio, necesse est et utrimque sudor, et labor, et sollicitudo subeatur, et aequaliter illos vel super deiectione maneat dolor atque confusio, vel de victoria gaudium consequatur.
3 Ubi vero alio cum sudore luctante, alius cum otio ac securitate confligit, et ad deiiciendum aemulum sola pro viribus utitur voluntate, non pugna dicenda est, nec colluctatio, neque certamen, sed iniqua quaedam et irrationabilis oppugnationis oppressio. Sed plane laborant et ipsi non minus impugnantes humanum genus, et desudant ut praevaleant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere victoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos [Psal. CXXXIX]. Et, Convertetur dolor eius in caput eius [Psal. VII]. Et iterum: Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit, apprehendat eum et in laqueum cadat [Psal. XXXIV], in ipsum scilicet quem super hominum deceptione molitur.
4 Dolent igitur etiam ipsi non minus; et quemadmodum nos elidunt, ipsi quoque similiter eliduntur, nec victi sine confusione discedunt. Quas eorum ruinas atque conflictus ille qui sanos interioris hominis oculos possidebat quotidie cernens, vidensque eos supergaudere ruinis et casibus singulorum, ac timens ne de se quoque eveniret eis ista laetitia, Dominum deprecatur: Illumina, inquiens, oculos meos, ne umquam obdormiam in morte; ne quando dicat inimicus meus, Praevalui adversus eum.
5 Qui tribulant me, exsultabunt, si motus fuero [Psal. XII]. Et: Deus meus, ne supergaudeant mihi, ne dicant in cordibus suis, Euge, euge animae nostrae; nec dicant, Devorabimus eum [Psal. XXXIV]; et: Frenduerunt super me dentibus suis. Domine, quando respicies (Ibid.)? insidiatur enim in abscondito, ut leo in cubili suo, insidiatur ut rapiat pauperem. Et, Quaerit a Deo escam sibi [Psal. CIII]. Qui rursum cunctis conatibus expensis, cum deceptionem nostram non potuerint obtinere, super cassato labore suo, necesse est ut confundantur et erubescant qui quaerunt animas nostras, ut auferant eas, induantur confusione et pudore qui cogitant nobis mala [Ps. XXXIV]. Ieremias quoque, Confundantur, inquit, illi, et non confundar ego; paveant illi, et non paveam ego; induc super eos iram furoris tui, et duplici contritione contere eos [Ierem. XVII]. Nulli etenim dubium est, cum a nobis fuerint superati, contritione eos duplici conterendos; primum quod hominibus expetentibus sanctitatem, illi eam possidentes amiserint, causaque exstiterint perditionis humanae; deinde quod spiritales substantiae fuerint a carnalibus terrenisque devictae.
6 Has igitur ruinas hostium suasque victorias intuens unusquisque sanctorum cum exsultatione proclamat: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos, et non convertar donec deficiant: confringam eos nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos [Psal. XVII]. Contra quos etiam orans idem Propheta, Iudica, inquit, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me; apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi, effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me, dic animae meae: Salus tua ego sum [Psal. XXXIV]. Quos cum, subditis et exstinctis universis passionibus, vicerimus, merebimur illam benedictionis vocem consequenter audire, Exaltetur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui peribunt [Mich. V]. Haec igitur omnia et his similia sacris inserta voluminibus legentes sive canentes, nisi [Potest hoc et alterum huius abbatis paradoxon censeri, quod omnes illas sententias, tam ex Psalmis quam ex Prophetis productas, putet intelligi debere adversus daemones, non adversus homines esse prolatas. At non tantum de daemonibus, id est, hostibus invisibilibus, sed etiam de visibilibus et corporalibus intelligi posse, ut omnes interpretes intelligunt et exponunt, nemini dubium esse debet. Neque inde sequitur quod iste bonus abbas concludit, unde doceamur non orare pro inimicis nostris, nec diligere eos, sed etiam detestari, etc. Non enim ex odio et malevolentia, sed potius ex charitate aut certe ex zelo iustitiae voluntati divinae consentaneo prolatae intelliguntur. Sunt enim huiusmodi loquendi formulae in Scripturis, praesertim in Psalmis et Prophetis perquam usitatae, quibus nihil aliud agitur quam ut a Deo cohibeantur impii, nec peccata peccatis cumulent, aut in iis perseverent, aut bonos ulterius persequantur, vel ut poenis temporalibus puniantur, ne in aeternum pereant; quemadmodum ait Apostolus I Corinth. X: Si nos ipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Vel certe non tam imprecationes, quam comminationes, aut praedictiones sunt divini Spiritus per os prophetarum loquentis et praenuntiantis poenas improbis destinatas.] contra istas nequitias spirituales quae nobis insidiantur diebus ac noctibus acceperimus fuisse conscripta, non modo ex eis aedificationem ullam lenitatis et patientiae consequemur, sed etiam dirum quemdam atque contrarium evangelicae perfectioni concipiemus affectum. Non solum enim docebimur non orare pro inimicis nostris, nec diligere eos, sed etiam detestari illos implacabili odio provocabimur, [Maledicere idem est quod malum dicere. Id autem fit tripliciter: primo enuntiative indicando et exponendo malum alterius, quod fit per contumeliam, irrisionem, detractionem; secundo imperative, iubendo alteri malum irrogari; tertio optative, optando, scilicet, aut imprecando malum alteri: In istis autem duobus modis, inquit S. Thomas, quibus malum dicitur per modum imperantis, vel per modum optantis, eadem ratione est aliquid licitum et illicitum. Si enim aliquis imperet, vel optet malum alterius, in quantum est malum, quasi ipsum malum intendens, sic maledicere utroque modo erit illicitum; et hoc est maledicere per se loquendo. Si autem aliquis imperet, vel optet malum alterius sub ratione boni, sic est licitum, nec erit maledictio per se loquendo, sed per accidens, quia principalis intentio dicentis non fertur ad malum, sed ad bonum. Contingit autem malum aliquod dici imperando, vel optando, sub ratione duplicis boni, quandoque quidem sub ratione iusti, et sic iudex licite maledicit illum cui praecipit iustam poenam inferri. Et sic etiam Ecclesia maledicit anathematizando; sicut et prophetae in Scripturis quandoque imprecantur mala peccatoribus, quasi conformantes voluntatem suam divinae iustitiae, licet hae imprecationes possint etiam per modum praenuntiationis intelligi. Quandoque vero dicitur aliquod malum sub ratione utilis, puta cum aliquis optat aliquem peccatorem pati aliquam aegritudinem, aut aliquod impedimentum, vel ut ipse melior efficiatur, vel ut saltem ab aliorum nocumento cesset. Haec sanctus Thomas quae ad locum hunc elucidandum abunde sufficiunt. Verum hic auctarii loco occurrit quod narrat divus Gregorius lib. III Dialog. (Cap. XV), terribile exemplum quatuor monachorum qui Ursum cuidam Florentio servo Dei famulantem occiderant: quam ob causam eius secuta imprecatione, morbo elephantino correpti interierunt: Quod factum, inquit, vir Dei Florentius expavit, seque ita fratribus maledixisse pertimuit. Omni enim vitae suae tempore flebat, quia exauditus fuerat, se crudelem, se in eorum morte clamabat homicidam. Quod idcirco omnipotentem Dominum fecisse credimus, ne vir mirae simplicitatis quantolibet dolore commotus, intorquere ultra praesumeret iaculum maledictionis. Petro deinde interroganti: Num quidnam valde grave esse credimus, si fortasse cuilibet, exagitante iracundia, maledicamus? respondet Gregorius: De hoc peccato cur me percunctaris an grave sit, cum Paulus dicat: Neque maledici regnum Dei possidebunt (I Corin. V). Pensa igitur quam gravis culpa est, quae separat a regno coelestis vitae. Petro rursus interrogante: Quid si homo non fortasse ex malitia, sed ex linguae incuria maledictionis verbum iaculatur in proximum? respondet Gregorius: Si apud districtum Iudicem otiosus sermo reprehenditur, quanto magis et noxius! Pensa ergo quantum sit damnabilis qui a malitia non vacat, si et ille sermo poenalis est qui a bonitate utilitatis vacat.] maledicere eis atque orationem adversus eos indesinenter effundere. [Ex dictis satis intelligi potest quo spiritu, id est, mente, seu intentione et affectu viri sancti et amici Dei, nempe prophetae, sententias illas et similes prolocuti fuerint. Sed huius rei tractatio accuratior ab interpretibus petenda.] Quae tali spiritu prolocutos fuisse viros sanctos et amicos Dei intelligere perquam scelestum est ac profanum, quibus ante adventum Christi idcirco non est lex posita, eo quod transcendentes mandata eius, evangelicis parere praeceptis et apostolicae perfectioni studere, praevenientes dispensationem temporis, maluerunt.
Cassianus HOME

bav560.117 csg574.163 ubbB_V_0013.65r

Cassianus, Collationes, 1, 7, XX. Quod non sint unius fortitudinis contrariae potestates, nec tentandi facultas in eorum sit arbitrio collocata. <<<     >>> XXII. Quod non sit potestas nocendi in arbitrio daemonum collocata.
monumenta.ch > Cassianus > 21

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik