1 | Illud etiam nequaquam ignorare debemus, [Huic consentanea etiam B. Antonii sententia: Diversa, inquit, eorum et parlita nequitia est. Quidam enim ad summum nocendi verticem pervenere; alii ex comparatione peiorum videntur esse leniores; atque omnes pro possibilitate virium diversa contra singulas causas sumpsere certamina. Haec ipse. Enimvero sicut inter angelos alii et naturae et gratiae donis aliis praestant et excellunt, ita inter daemones alios et naturae viribus potentiores, et malitia nequiores, et ad nocendum promptiores et ferociores esse docet parabola illa evangelica, in qua dicitur spiritus immundus assumere septem (id est, multos) alios spiritus nequiores se, et fieri novissima hominis illius peiora prioribus (Matth. XII). Vide hac de re lepidum exemplum apud Caesarium Cisterciensem lib. V de Daemonibus cap. 36, quo ostendit non omnes daemones aeque malos et noxios esse. Palladius item in Vita Pauli Simplicis refert S. Antonium non potuisse expellere daemonem quemdam principalem (sic eum vocat), eumque ad Paulum remisisse expellendum. Vide cap. 31 huius collationis.] non esse omnes eiusdem ferocitatis et desiderii, sed ne unius quidem fortitudinis atque nequitiae; et incipientibus quidem atque infirmis non nisi infirmiores spiritus in certamine comparari, et his nequitiis spiritalibus superatis, gradatim semper adversus athletam Christi robustior pugna succedet. |
2 | Pro comparatione siquidem virium ac profectus humani, etiam difficultas colluctationis augetur. Nullo enim modo quilibet sanctorum sufficeret talium tantorumque hostium sufferre nequitiam, vel insidiis eorum posset occurrere, sed nec crudelitatem quidem ac saevitiam sustinere, si non certamini nostro clementissimus arbiter atque [De hac voce alias dictum est (Lib. VI, c. 9). Qua usus est etiam Tertullianus, ita martyras exhortans (Lib. ad Martyras cap. 3): Bonum agonem subituri estis, in quo agonothetes Deus unus est, xystarches Spiritus sanctus, corona aeternitatis bravium, angelicae substantiae politia in coelis, gloria in saecula saeculorum. Itaque epistates vester Christus Iesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit, etc.; ubi exponitur a Rhenano agonothetes qui certamen instruit praemio proposito; xystarches xysti praeses, loci, inquam, in quo per hiemem exercebantur athletae; epistates athletarum magister (Vide supra collat. 6 c. 16). S. Hieronymus epist. 28 ad Lucinium: Non est, inquit, invidus agonotheta noster; nec alterius palma alteri parat ignominiam: omnes athletas suos desiderat coronari.] agonotheta praesidens Christus, et exaequaret colluctantium vires, et immoderatos eorum repelleret ac refrenaret incursus, faceretque cum tentatione [Ita passim legit exitum, quia Graece ἔκβασιν, ut sit sensus: si tentatio ingruerit, faciet ut statim ea evolet, superetur, evanescat (Vide notas ad collat. 3 cap. 17).] exitum, ut sustinere possimus. |