monumenta.ch > Cassianus > 11 > 19
Cassianus, Collationes, 1, 7, XVIII. Interrogatio, an inter daemones impugnationis ordo ac vicissitudinis disciplina servetur. <<<     >>> XX. Quod non sint unius fortitudinis contrariae potestates, nec tentandi facultas in eorum sit arbitrio collocata.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XIX. Responsio, in quem modum concio daemonum super vicissitudinis impugnatione subsistat.

1 Serenus: Non esse inter malos perpetuam in omnibus consensionem, nec posse perfectam stare concordiam etiam in illis ipsis vitiis quibus communiter oblectantur, certa definitio est; numquam enim poterit, quemadmodum dixistis, in rebus indisciplinatis disciplina modusque servari. In nonnullis tamen, ubi scilicet vel operationis communio, vel necessitas exigit, seu cuiusdam lucri invitat consortium, necesse est eos [Hoc est, ad tempus saltem inter se convenire et concordare, ut solent fures et praedones mutuo consentire in perniciem et damnum aliorum. Si enim Satanas in seipsum divisus esset, quomodo staret regnum eius (Matth. XII)? Qua de re ita D. Thomas (I part., q. 109, a. 2): Concordia, inquit, daemonum, qua quidam aliis obediunt, non est ex amicitia quam inter se habeant, sed ex communi nequitia, qua homines odiunt et Dei iustitiae repugnant. Est enim proprium hominum impiorum ut eis se adiungant et subiiciant ad propriam nequitiam exsequendam quos potentiores viribus vident. Et in respons. ad tertium argumentum: Daemones, inquit, non sunt aequales secundum naturam; unde in eis est naturalis praelatio, quod in hominibus non contingit, qui natura sunt pares. Quod autem superioribus inferiores subdantur, non est ad bonum superiorum, sed magis ad malum eorum; quia cum mala facere maxime ad miseriam pertineat, praeesse in malis est esse magis miserum. Haec S. Thomas. Ex quibus intelligimus in daemonibus esse gradus ordinum, non ratione gratiae aut gloriae, sed ratione naturae: proinde alios superiores, alios inferiores, alios praeesse et dominari, alios subesse et obedire. Quem enim ordinem sive naturae, sive praeeminentiae et superioritatis ante lapsum habuerunt, eumdem et post lapsum retinent, naturalia enim in daemonibus integra permanserunt, ait B. Dionysius Areopagita (De Divinis Nominibus c. 4). Verum ut boni angeli suis superioribus sponte et alacriter obtemperant, sic e contrario cacodaemones superioribus suis, ut prava mancipia duris dominis, aut imbecillior tyrannus potentiori, non nisi inviti et malo domiti obsequuntur. Sed de his amplius collatione octava.] temporalem commodare consensum.
2 Quod esse in hac militia nequitiae spiritalis manifestissime pervidemus, ut non solum tempora inter se vicissitudinesque custodiant, sed etiam [Sunt enim quaedam loca aliis magis infesta, et a daemonibus occupari et infestari solita: quod quidem non ex locorum natura et conditione, sed pro Dei nutu et daemonum voluntate contingit, ut accurate docet Petrus Thyraeus peculiari libro hac de re edito, ubi recenset quinque aut sex genera locorum huiusmodi (De Locis Infest. c. 14 et seq.). Primo loco sunt desertae et incultae solitudines. Quod insinuare videtur Isaias propheta cap. XXXIV quando desertas Idumaeae civitates docet futuras domicilia lamiarum, daemonum, onocentaurorum, pilosorum. Et Ioannes in Apocalypsi cap. XVIII, dum desertam Babylonem habitationem vocat daemoniorum. Et evangelista Matthaeus cap. IV, ubi narrat Christum in deserto tentatum a diabolo. Quod etiam non raro experti SS. anachoretae, ut videre est in Vita S. Antonii apud Athanasium, Macarii Aegyptii aqud Palladium, Pauli et Hilarionis apud Hieronymum. Hinc idem Hieronymus eremum dicit monstrosorum animalium feracem. Cyrillus vero in cap. XXXIV Isaiae: Spiritus mali, inquit, libenter dicuntur in desertis locis habitare. Secundo loca humida et paludosa. Quod insinuatum videtur Lucae XI, ubi spiritus immundus ab homine eiectus dicitur in locis aridis et inaquosis non invenire requiem, et idcirco ad priorem sedem reverti. Tertio specus subterraneae, praesertim ubi metalla et alia usibus hominum necessaria effodiuntur; unde daemones metallici dicti. Cuius rei exemplum exstat in Vita S. Theodori Archimandritae apud Surium, tomo II. Quarto vastae et amplae arces, aut vetusta et ruinosa aedificia. Hoc idem expertus S. Antonius, qui, ut refert S. Athanasius, cum in solitudine se in castellum quoddam desertum et serpentibus plenum annis viginti reclusisset, gravissimas a daemonibus passus est molestias et infestationes: nam multis, inquit, eum videndi desiderio et studio requirendi ante ostium eius pernoctantibus, audiebantur, ut vulgi voces adversus Antonium tumultusque dicentium: Quid te nostris ingeris habitaculis? quid tibi et deserto? Abscede a finibus alienis: non potes hic habitare, nec nostras insidias sustinere, etc. Quinto loca homicidiis aut aliis enormibus peccatis insignia: cuius rei exempla suppeditat Palladius in Lausiacis. Et Ioannes Diaconus in Vita B. Gregorii testatur fundum quemdam Barbilianum propter scelera incolarum a daemonibus fuisse infestatum, et multos incolas ab iis interfectos. His postremo addit Thyraeus loca sanctorum, praesertim monachorum, quibus daemones maxime invident et insidiantur, et quas possunt, Deo non prohibente, molestias inferunt: quod probat ex cap. 23 huius collationis, ubi refert abbas olim in ipsis coenobiis in quibus degebant octo vel decem monachi, ita daemones grassatos fuisse, et tam frequentes et visibiles aggressus excitasse, ut non auderent omnes pariter noctibus obdormire, sed vicissim aliis degustantibus somnum, alii vigilias celebrantes psalmis et orationibus, et lectionibus inhaererent. Idem etiam manifestum ex Vitis SS. Patrum Antonii, Macarii, Benedicti et aliorum.] locis quibusdam specialiter inhaerere, eaque iugiter obsidere noscantur. Nam quia necesse sit eos immutatis tentationibus certisque vitiis atque temporibus exercere impugnationes suas, hinc liquido comprobamus quia nullus potest simul cenodoxiae vanitate deludi, et concupiscentia fornicationis exuri; nec potest tumida inflari elatione superbiae spiritalis, et carnalis gastrimargiae pariter humilitate submitti.
3 Nec potest quis cachinnis fatuis risuque dissolvi, et iracundiae sub eodem tempore stimulis incitari, seu certe edacis tristitiae moerore suppleri, sed necesse est unumquemque spiritum ita sigillatim impugnationem mentis arripere, ut cum aut victus abscesserit, alii eam spiritui cedat acrius impugnandam, aut certe si victor exstiterit, alteri nihilominus tradat similiter illudendam.
Cassianus HOME

bav560.115 csg574.162 ubbB_V_0013.64v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik