monumenta.ch > Cassianus > 9 > 18
Cassianus, Collationes, 1, 7, XVII. Quod non singuli quique daemones universas hominibus ingerant passiones. <<<     >>> XIX. Responsio, in quem modum concio daemonum super vicissitudinis impugnatione subsistat.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XVIII. Interrogatio, an inter daemones impugnationis ordo ac vicissitudinis disciplina servetur.

1 Germanus: Ergo credendum est inter eos ordinatam et (ut ita dixerim) disciplinatam esse nequitiam, ut quidam vicissitudinis ab eis ordo servetur, ac rationabilis geratur impugnationis incursio; cum constet nec modum nec rationem nisi inter bonos atque honestos posse subsistere, secundum illam Scripturae sententiam: [Ita ex Graeca translatione ζητήσεις σοφίαν παρὰ κακοῖς. Vulgata autem editio: Quaerit derisor sapientiam, et non invenit.] Quaeres sapientiam apud malos, et non invenies [Prov. XIV, sec. LXX], et: [Vulg.: Et inimici nostri sunt iudices (Deuter XXXII). Male in quibusdam libris, etiam editionis Plantinianae, hoc testimonium coniunctum erat superiori, quod ex Proverbiis citatur, ut notavit Ciaconius.] Inimici nostri insensati [Deuter. XXXII, sec. LXX]. Illud etiam: [Vulgo edit. non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.] Non est sapientia, non est fortitudo, nec est consilium apud impios (Proverb. XXI, sec. LXX).
Cassianus HOME

bav560.115 csg574.161 ubbB_V_0013.64v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik