1 | Hoc tamen nosse debemus, [Dionysius elucidator: Non omnes daemones quaslibet inferunt tentationes aut passiones, sed certi certis vitiis serviunt et intendunt. Nam alii delectantur immunditiis, etc. Similia habet D. Hieronymus in Epist. ad Ephesios cap. VI: Sunt enim, inquit, quidam daemones amoribus et amatoriis canticis servientes, ut propheta quoque commemorat dicens: Spiritu fornicationis seducti estis. Nam et barbara quaedam eorum nomina esse dicuntur (ut saepe confessi sunt hi, quos vere vulgus maleficos vocat), et incantationes, et preces, et colores varii, et diversa vel metallorum genera, vel ciborum ad quae invocati assistere daemones et infelices animas capere memorantur; alii vero iracundias, et furores, et bella immittere; alii praeesse inimicitiis, et inter homines odia concitare. Haec D. Hieronymus. Porro meminisse oportet, quod alias ex D. Thoma notavimus (Lib. XII c. 4), vitia, sive peccata daemonibus dupliciter attribui: Uno modo, inquit, secundum reatum, alio modo secundum affectum. Et secundam reatum quidem omnia peccata in daemonibus esse contingit, quia dum homines ad omnia peccata inducunt, omnium peccatorum reatum incurrunt. Secundum affectum vero illa solum peccata in malis angelis esse possunt, ad quae contingit affici spiritualem naturam; spiritualem autem naturam affici non contingit ad bona quae sunt propria corpori, etc. Ex quibus concludit secundum affectum non aliud peccatum in daemonibus esse posse, quam superbiam et invidiam, quae sunt spiritualia peccata, et quae ab illis derivantur. Quod et confirmat D. Augustinus XIV de Civitat. Dei cap. 3: Etsi, inquiens, diabolus fornicator, vel ebriosus, vel quid aliud huiusmodi mali est quod ad carnis pertinet voluptates, non potest dici, cum sit etiam talium peccatorum suasor et instigator occultus, est tamen maxime superbus et invidus. Quis enim illo est inimicior sanctis? Quis adversus eos contentiosior et animosior, et magis aemulus atque invidus invenitur? Ita Augustinus. Dum igitur hic legis vel audis daemones alios quidem immunditiis et libidinum sordibus oblectari, alios irae furorique peculiarius imminere, alios pasci tristitia, etc., non sic accipe, quasi haec ipsi in seipsis exerceant, aut ad huiusmodi vitia afficiantur, et eorum delectatione capiantur; sed quod alii libidine, alii iracundia, alii tristitia, alii aliis modis homines vexandi ac tentandi magis delectantur, sicuti etiam probabile est esse quosdam qui ament homines quos possident mutos reddere, vel surdos; alios, qui, ut ait D. Hieronymus, Lunae mutationes observent, ut homines vexent, et Dei creaturam infament. Id colligitur ex Matthaei XVII et Marci IX, ubi Christus ait: Hoc genus daemoniorum non eiicitur, nisi in ieiunio et oratione, quasi ipsorum naturae hoc attribuens. Ex hac autem tentationum et vexationum diversitate fit ut et diversas appellationes et nomenclaturas sortiantur: et alius dicatur spiritus immundus, vel spiritus fornicationis, alius spiritus superbiae, alius spiritus vertiginis, alius pater mendacii, alius homicida ab initio, etc. Quod ad haec vitia frequentius et propensius inclinent et instigent. Et eadem ratione, apud Lucam (Lucae XI), ipsum daemonium mutum appellatur. Verum de his plura infra (Collat. seq.)] non omnes daemones universas hominibus inurere passiones, sed unicuique vitio certos spiritus incubare, et alios quidem immunditiis ac libidinum sordibus oblectari, alios blasphemiis, alios irae furorique peculiaribus imminere, alios pasci tristitia, alios cenodoxia superbiaque mulceri, et unumquemque illud vitium humanis cordibus, quo ipse gaudet, inserere; sed nec cunctos pariter suas ingerere pravitates, sed vicissim, prout temporis, vel loci, vel suscipientis opportunitas provocaverit. |