1 | [Abstrusa admodum et obscura comparatio, cui elucidandae fere Oedipus advocandus, aut eius generis de quo agitur quispiam latrunculus. Dionysii paraphrasis paulo planior et explicatior, quae sic habet: Quemadmodum quidam latrones et fures, in domibus quas furtim ingrediuntur, explorant divitias hominum quas non vident, spargentes manu minutas arenas in noctis caligine, ut opes in domo repositas tinnitu ad lapsum arenarum percipiant, sicque perveniant ad certissimam notitiam rei, aut cuiuscumque metalli, productione soni eliciti; sic daemones spargunt in cordibus nostris suggestiones iniquas, tamquam arenarum minutias, ut explorent cordis nostri thesaurum, cum iuxta qualitatem suggestionum viderint exsurgere affectum corporeum, etc.] Quemadmodum enim nonnulli latrones in his domibus quas furtim aggredi cupiunt, occultas hominum solent explorare substantias, qui per tetras noctis tenebras caute [cauta] spargentes manu minutias arenarum, reconditas opes quas visu pervidere non possunt, tinnitu quodam vel strepitu ad arenarum lapsum respondente deprehendunt, ac sic ad certissimam rei vel metalli cuiusque notitiam quadam elicitae vocis proditione perveniunt: ita hi quoque ut thesaurum nostri cordis explorent, velut arenas quasdam, suggestiones nobis noxias inspargentes, cum secundum earum qualitatem affectum corporeum viderint emersisse, velut quodam de intimis conclavibus prodeunte tinnitu, quid sit reconditum in abditis interioris hominis recognoscunt. |