monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 1, 7, XIV. Obiectio qua daemones credi debent cogitationes hominum pervidere. <<<     >>> XVI. Similitudo, qua spiritus immundi cogitationes hominum doceantur agnoscere.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XV. Responsio quid possint daemones in cogitationibus hominum, quidve non possint.

1 Serenus: Nulli dubium est [

Quaestio pervulgata hic discutitur: An angeli et daemones cognoscant cogitationes cordium. Quamvis vero ex dictis constet solum Deum illabi mentibus humanis, eique soli patere cogitationes hominum et consilia cordium, tamen haud parvae difficultatis est intelligere qua ratione spirituales illae substantiae, sive spiritus illi incorporei natura subtilissimi et perspicacissimi, cogitationes et affectiones nostras perspicere et penetrare nequeant, eas praesertim quas ipsi nobis inspirare, suggerere et immittere dicuntur, cum nullo obice, aut impedimento, tam ex parte sua quam nostra ab hoc prohiberi videantur. Pro cuius rei explicatione, et pleniori elucidatione eorum quae hic a Sereno hac de re disseruntur, notandum primo duplex esse genus operationum intellectus et voluntatis. Quaedam enim sunt naturales, quaedam liberae. Naturales sunt quae determinatae ad unum, vel quae praeveniunt iudicium et deliberationem, ut sunt primi motus, cogitationes, et affectiones subitaneae, evagationes involuntariae. Liberae et voluntariae quae ex iudicio et spontanea voluntate concipiuntur, nec sunt determinatae ad unum. Ista autem duo genera operationum sic se habent, ut liberae sint superioris cuiusdam ordinis quam naturales: proinde ex cognitione naturalium non sequitur cognitio liberarum, quatenus liberae sunt, id est, quantum ad affirmationem et negationem, electionem et fugam, assensum et dissensum.

Secundo, fatendum posse angelos et daemones videre cogitationes et affectiones nostras naturales, etiam partis superioris et intellectivae; naturales, inquam, quae scilicet rationem et deliberationem praeveniunt, nec sunt proprie actiones humanae. Nam angeli perfecte cognoscunt omnes substantias, et potentias, et actus earum naturales, nec id in quaestionem vertitur. Naturae enim actio nata est se manifestare, et sicut eius substantia abscondi non potest, ita nec eius effectus; voluntaria autem sicut libere producitur, ita libere occultatur et manifestatur.

Tertio pro certo tenendum est neque angelos neque daemones virtute sua naturali posse cognoscere cogitationes et affectiones liberas et spontaneas, ut sunt in intellectu et voluntate, sine alterius manifestatione. 1o Quia hoc Deo tribuitur, ut proprium, ut ex multis Scripturae locis superius ostensum, quibus accedit illud apostoli I Corinth. II: Quis enim hominum scit, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Ubi annotavit D. Thomas (In commentario) signanter dici: Quis hominum, ne ab horum cognitione etiam Deus videatur excludi, qui secretorum cordis solus est cognitor. Manifesta autem est ratio, ait, quare homo ea quae in alterius corde latent scire non potest, quia cognitio hominis a sensu accipitur: et ideo ea quae sunt in corde alterius, homo cognoscere non potest, nisi quatenus per signa sensibilia manifestantur, secundum illud I Regum XVI: Homo videt quae foris patent, Deus autem intuetur cor. Sed nec angelus bonus, nec malus, ea quae in corde hominis latent scire potest, nisi in quantum per aliquos effectus manifestantur: cuius ratio accipi potest ex ipso verbo Apostoli, qui dicit ea ratione spiritum hominis cognoscere quae in corde hominis latent, quia in ipso homine est; Angelus autem neque bonus, neque malus, illabitur menti humanae, ut in ipso corde hominis sit et intrinsecus operetur, sed hoc solius Dei proprium est. Ita sanctus Thomas. 2o Quia Patres uno ore ita docent, probantque Christi divinitatem ex cogitationum secretarum cognitione, toties in Evangelio manifestata, Ambrosius in V cap. Lucae, Hieronymus in cap. XVII Ierem. et cap. IX Matthaei, Chrysostomus homil. 30 in Matthaeum, Cyrillus lib. II in Ioannem, et alii. 3o Ratione fundamentali D. Thomae (I p., q. 57, art. 4): Quia, inquit, voluntas rationalis creaturae soli Deo subiacet, et ipse solus in eam operari potest, ut principale eius obiectum et ultimus finis. Et ideo ea quae ex voluntate sola dependent, vel quae in voluntate sola sunt, soli Deo sunt nota. Cum igitur interne voluntas nostra, praeterquam a Deo, a nemine moveri possit, eiusque nutui voluntatis motus immediate subsit, Deo tantum et ipsi homini cogitanti et volenti proprius animus notus esse potest. 4o His accedit Ioannis Climaci non illepida narratio, gradu 31, ubi de discretione agens, scribit monachos interdum de industria fefellisse daemonem, dum aliud foris prae se ferrent, aliud mente et cogitatione versarent: Qui vicerit, inquit, vitia, daemones vulnerat, ac per id quod se habere vitia simulat, inimicos fallit, perduratque inexpugnabilis. Quidam ex fratribus aliquando ignominia affectus est, et cum omnino corde motus non fuisset, in mente secretius oravit, atque ita in ignominiis lamentari coepit hac ficta perturbatione, tranquillitatem suam sapientissime abscondens. Alius item ex fratribus cum primam sessionem omnino non cupit, hanc se appetere avidissime finxit. Illius vero castitatem quibus verbis eloquar, qui quasi peccandi causa lupanar ingressus, meretricem ipsam ad poenitentiam traxit? Quidam item solitario cum primo mane uvae botrum attulisset, iamque is qui attulerat, profectus ab illo esset, summo quodam ac celeri impetu illum devoravit absque appetitu ullo, per hoc seipsum gulae addictum daemonibus indicans, atque illos ludens. Alius item cum modicas amisisset palmas, tota die se moerentem finxit. Subdit porro idem Climacus hanc cautelam: Summa istis vigilantia fuit, ne forte (dum hostes ludere nituntur) illis magis ipsi ludibrio fuerint. Hi enim revera illi sunt de quibus ait Apostolus: Ut seductores, et veraces (II Cor. VI). Postremo etiam gentiles lumine naturali ducti agnoverunt et fassi sunt cogitationes humanas soli Deo cognitas, caeteros latere, Socrates apud Xenophontem lib. IV, Apollonius Tyanaeus orat. ad Domitianum, Iulianus Apostata apud Ammian. lib. XXV, Pacuvius apud Gellium lib. XIV cap. 5.

Quarto. Possunt tamen internae cogitationes et animi affectiones ex signis exterioribus, v. g., ex vultus, vel alterius membri motu, aut mutatione, aut alio extrinseco signo deprehendi, et multo peritius et solertius ab angelis et daemonibus quam a solertissimis et peritissimis etiam medicis deprehenduntur, ut docet hoc loco abbas Serenus, cui et alii Patres suffragantur. D. Hieronymus in cap. XV Matthaei: Diabolus, inquit, adiutor et incentor malarum cogitationum esse potest, auctor esse non potest. Sin autem semper in insidiis positus levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus; verbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit cor amoris iaculo vulneratum. D. Augustinus (Tom. III) libro de Divinatione daemonum cap. 5: Aliquando, inquit, et hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt; atque hinc etiam multa futura praenuntiant, aliis videlicet mira, qui ista disposita non noverunt. Sicut enim apparet concitatior animi motus in vultu, ut ab hominibus quoque aliquid forinsecus cognoscatur, quod intrinsecus agitur; ita non debet esse incredibile, si etiam leviores cogitationes dant aliqua signa per corpus, quae obtuso sensu hominum cognosci non possunt, acuto autem daemonum possunt. Haec Augustinus: quae tamen videtur quodammodo retractare lib. II Retract. cap. 30, ubi ait: Rem dixi occultissimam audaciore asseveratione quam debui, nam pervenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos autem latentia; an alia vi, et ea spiritali, ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inveniri. Gennadius loco superius citato (Eccles. Dogmat. c. ult.): Internas animae cogitationes diabolo non videri certi sumus, sed motibus eas corporis, ab illo et affectionum indiciis colligi experimento didicimus. Secreta autem cordis solus ille novit, ad quem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum (II Paralip. II). Denique D. Thomas veteres secutus: Cognoscitur, inquit, cogitatio interdum, non solum per actum exteriorem, sed etiam per immutationem vultus, secundum illud Poetae: O quam difficile est animum non prodere vultu! Et etiam medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt; multo magis angeli, vel etiam daemones, quanto subtilius huiusmodi immutationes corporales perpendunt!

Quinto. Addo et istud postremum, posse daemonem, si Deus permittat, adeo vehementer phantasmatibus immissis hominem turbare ac distinere, ut vix queat alia de re cogitare, seu ad aliud advertere, quam quod ab eo suggestum fuerit: unde fit ut videatur divinare quid homo tunc cogitet. Cuius importunitatis et molestissimae impugnationis complura suppetunt SS. Patrum testimonia et exempla. De S. Antonio fidem facit eius Vitae scriptor Athanasius, quam frequentes et importunas omnis generis tentationes expertus sit. De Hilarione D. Hieronymus: Titillabat diabolus sensus eius, et pubescenti corpori solita voluptatum incendia suggerebat. Cogebatur tirunculus Christi cogitare quod nesciebat, et eius rei pompam animo volvere, cuius experimenta non noverat. Iratus itaque sibi, et pectus pugnis verberans, quasi cogitationes caede manus posset excludere, etc. Et de seipso idem Hieronymus epist. 22, de Custodia virginitatis, ubi haec inter alia: Quoties ego ipse in eremo constitutus, et in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putabam me Romanis interesse deliciis! Ille ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum; pallebant ora ieiuniis, et mens desideriis aestuabat in frigido corpore; et ante hominem sua iam carne praemortuum, sola libidinum incendia bulliebant. Memini me clamantem diem iunxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret, Domino increpante, tranquillitas. Haec et alia ibidem D. Hieronymus, quae alibi opportunius erunt recitanda. Similia exempla apud Palladium in Moyse Aethiope, apud D. Gregorium lib. II Dialog. cap. 2, in sanctissimo patriarcha nostro Benedicto. Et in Vitis Patrum lib. III, et alibi saepius. Caeterum etsi possit daemon huiusmodi cogitationes importunas immittere, si Deus sinat, non tamen ullam coactionem aut necessitatem voluntati afferre, nec de voluntatis assensu aut dissensu certam habere notitiam, sed probabilem dumtaxat ex signis exterioribus, ut dictum est. Neque vero sivit eum Deus vires suas in tentando exercere, quantum ille vellet et posset, sed quantum fert humana fragilitas, quam numquam sufficienti auxilio destituit. Nam, ut ait Apostolus I ad Corinth. 10: Fidelis est Deus qui non patitur nos tentari supra id quod possumus, sed facit etiam cum tentatione proventum, id est, augmentum gratiae et auxilii.

]
quod possint spiritus immundi cogitationum nostrarum attingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est, ex nostris dispositionibus aut verbis et studiis in quae propensius conspexerint nos inclinari. Caeterum illas quae necdum de internis animae prodierunt, adire omnino non possunt.
2 Ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae vel quemadmodum susceptae sint, non per ipsius animae naturam, id est, per illum interiorem motum in medullis, ut ita dixerim, latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt, utputa cum suggesserint gastrimargiam, si viderint monachum ad fenestram aut ad solem oculum curiosius erexisse, vel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum.
3 Si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse, seu viderint carne commotum, aut certe non ut oportuit adversus suggestionis immundae suspirasse lasciviam, intelligunt in penetralibus animae libidinis iaculum fuisse defixum. Si in incitamenta tristitiae, si irae, si furoris admoverint, utrumnam cordi insederint gestu corporis et sensibili commotione dignoscunt, cum scilicet eum vel infremuisse tacitum, vel cum quadam indignatione suspirasse, si vultum consideraverint quodam pallore aut rubore mutasse, et ita subtiliter cuinam quis sit vitio deditus deprehendunt.
4 Illo namque unumquemque nostrum delectari certa ratione cognoscunt, ad cuius instigationem mox quodam nutu vel motu corporis consensum convenientiamque ab eo praestitam fuisse perviderint. Quae ab illis aereis virtutibus ita deprehendi non mirum est, cum hoc a prudentibus quoque viris saepissime fieri videamus, ut scilicet interioris hominis statum de figura et vultu seu qualitate exterioris agnoscant.
5 Quanto ergo certius haec ab his poterunt deprehendi, quos utique, ut spiritalis naturae, multo subtiliores ac sagaciores hominibus esse non dubium est!
Cassianus HOME

bav560.113 csg574.160 ubbB_V_0013.63v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik