monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 1, 7, XIII. Quod spiritus spiritui penetrabilis esse non possit, sed incorporeo soli Deo. <<<     >>> XV. Responsio quid possint daemones in cogitationibus hominum, quidve non possint.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XIV. Obiectio qua daemones credi debent cogitationes hominum pervidere.

1 Germanus: Hac ratione qua dicis ne cogitationes quidem nostras intueri isti spiritus possunt. Quod existimare valde putamus absurdum, dicente Scriptura, [D. Hieronymus in hunc locum: Principem, inquit, mundi huius, et rectorem tenebrarum harum, cuius et Apostolus meminit (Ephes. VI), nunc Scriptura significat. Quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus ultro locum tribuere, sed pugnare contra cogitationem pessimam, et liberari a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus; quia aliud est cogitatione, aliud opere peccare. Paulo post subdit hanc Symmachi interpretationem: Si spiritus principis irruerit tibi, de loco tuo ne recedas, quia pudicitia comprimit peccata multa: id est, si titillaverit mentem tuam diabolus, et te ad libidinem concitaverit, ne sequaris cogitationem pessimam et blandientem voluptatem; sed sta fortis et rigidus frigore castitatis, flammam voluptatis exstingue] Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te [Eccles. X]. Et iterum, [D. Augustinus tract. 55 in Ioannem: Si quaeris quid missum sit in cor Iuda? hoc utique ut traderet eum. Missio ista spiritualis suggestio est, et non fit per aurem, sed per suggestionem. Diabolicae enim suggestiones immittuntur, et humanis cogitationibus immiscentur. Factum ergo iam fuerat in corde Iudae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulis magistrum.] Cum diabolus misisset in cor Simonis Iscariotis ut traderet Dominum [Ioan. XIII]. Quomodo ergo credi potest non patere eis cogitationes nostras, quarum [Alibi principium. Siquidem abbas Moyses, collat. c. 19, tria cogitationum nostrarum dixit esse principia, quoniam ex Deo, ex diabolo, et ex nobis proficiscuntur. Ex diabolo, inquit, cogitationum nascitur series, cum subvertere nos tam vitiorum oblectatione quam etiam occultis conatur insidiis, subtilissima calliditate mala pro bonis ostentans, etc.] seminarium [Provide dictum, quasi diceret non in totum. Non enim omnes cogitationes, etiam pravae, ex diabolica immissione et suggestione proveniunt. Nam D. Hieronymus ex illa sententia Matthaei XV: De corde exeunt cogitationes malae, eos redarguit qui cogitationes omnes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate. Et Gennadius de Eccles. Dogmat. cap. 82: Non omnes, inquit, malae cogitationes nostrae semper diaboli instinctu excitantur, sed aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt. Unde merito queri sibi visus est diabolus apud sanctum Antonium, quod sibi omnia peccata a Christianis, praesertim vero a monachis, imputarentur. Sic enim Antonius, referente Athanasio: Pulsavit aliquando daemon monasterii ostium. Egrediens video hominem enormi sublimitate porrectum caput usque ad coelum. Cum ab hoc quisnam esset, inquirerem, ait: Ego sum Satanas. Et ego, Quid, inquam, hic quaeris? respondit: Quid mihi frustra imputant monachi? cur mihi omnes Christianorum populi maledicunt? Et ego, Iuste faciunt, tuis enim frequenter molestantur insidiis. At ille ait: Nihil ego facio, se invicem turbant. Nam ego miserabilis factus sum: en nullum iam habeo locum, nullam possideo civitatem, iam mihi nulla sunt arma, cunctasque provincias Christi personat nomen; solitudines quoque monachorum stipantur choris. Ipsi se tueantur, et observent, et me sine causa non lacerent, nec mihi immerito dira imprecentur. Tunc ego Dei gratiam cum alacritate admiratus, sic ad eum locutus sum: Non tuae veritati, quae nulla est, tam novam et inauditam ascribo sententiam. Nam cum fallaciae caput sis, hoc sine mendacio coactus es confiteri. Haec ibi. Verum quo certius et distinctius constet quid hac de re sentiendum sit, audiendus hic D. Thomas (1-2, q. 80, art. 4), qui proposita hac quaestione, Utrum omnia peccata hominum sint ex suggestione diaboli, ita respondet: Dicendum quod occasionaliter quidem et indirecte diabolus est causa omnium peccatorum nostrorum, in quantum induxit primum hominem ad peccandum; ex cuius peccato in tantum vitiata est humana natura, ut omnes ad peccandum proclives simus: sicut diceretur esse causa combustionis lignorum, qui ligna siccaret, ex quo sequeretur quod facile incenderentur. Directe autem non est causa omnium peccatorum humanorum, ita quod singula peccata persuadeat. Quod Origenes (Lib. III Periar. cap. 7) probat ex hoc, quod etiamsi diabolus non esset, homines haberent appetitum ciborum, et venereorum, et similium, qui posset esse inordinatus; quod subiacet libero arbitrio. Haec S. Thomas.] pro parte maxima ipsis immittentibus atque instigantibus sentimus oboriri?
Cassianus HOME

bav560.112 csg574.159 ubbB_V_0013.63v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik