1 | [Id est, etsi daemon, qui spiritus est, corpora subintret et possideat, non inde consequens est ut et animas subintrare et penetrare possit; quasi vero anima hominis, quae est forma corporis, subtilior sit spiritibus, id est, daemonibus, homines subinde possidentibus. At hic error e schola Platonica olim late se diffudit.] Nec enim si crassae huic solidaeque materiae, id est, carni spiritus admiscetur, quod fieri facillime potest, idcirco et animae, quae itidem spiritus est, ita uniri posse creditur, ut eam quoque similiter suae naturae reddat capacem. Quod soli est possibile Trinitati, quae sic universae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam illabi ei, et velut incorporea corpori possit infundi [Vide notata superius ad cap. 10]. Licet enim pronuntiemus nonnullas esse spiritales naturas, ut sunt angeli, archangeli caeteraeque virtutes, ipsa quoque anima nostra, vel certe aer iste subtilis, [Angelos sive bonos, sive malos, id est, daemones non esse omnino incorporeos, sed corporibus, aut aereis, aut subtilissimis praeditos, vetus fuit et vulgata multorum etiam orthodoxorum opinio e Platonicorum scholis accepta. Etsi enim satis intelligerent Christiani e Scriptura angelos spiritus et spiritales esse creaturas, non ita tamen id accipiebant, quasi omnis materiae et corporis essent expertes, sed quod ita tenuia et subtilia haberent corpora, ut comparatione rerum corporalium et sensibilium videri possent et merito dicerentur incorporei et spiritales: quemadmodum et venti dicuntur spiritus procellarum (Psal. CXLVIII), etiamsi ventus non sit omnino incorporeus, sicuti nec aer. Ita Tertullianus lib. de Veland. Virgin., Clemens Alexand. lib. III Strom., Basil lib. de Spiritu Sancto cap. 16, Lactantius lib. II Div. Institut. cap. 15, et Augustinus tum in lib. de Civit. Dei pluribus in locis, tum in lib. de Genesi ad litteram: ut mirum non sit etiam hunc abbatem Serenum hac opinione fuisse imbutum. Quod autem ad animas rationales attinet, quas itidem incorporeas perinde ac angelos negare videtur, fuit haec etiam Tertulliani opinio (Lib. de Anima), vel potius deliramentum, ut vocat D. Augustinus lib. II de Origine Animae cap. 5 (Lib. de Haeres.). Porro etsi olim tolerari potuerit illa de angelorum corporibus qualiscumque opinatio, recte tamen D. Thomas docet tum ex Scripturae suffragio, tum ex communi doctrina sanctorum Patrum, et totius Ecclesiae sensu, satis efficaciter ostendi angelos et daemones esse plane spiritales, et incorporeos, nec habere corpora sibi naturaliter unita, sive aerea, sive alia quaecumque: ut quamvis id non sit fide catholica definitum, tamen erroneum videatur ac temerarium aliter sentire. Primum quia nomen spiritus in Scripturis passim accipitur pro substantia incorporea, et immateriali, ut Ioan. IV: Spiritus est Deus, Marc. III, et Actor. VII et XXIII, Hebr. I. Deinde quia in concilio Lateranensi (Cap. Firmiter) dicitur Deus condidisse utramque de nihilo creaturam, spiritalem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ubi manifeste distinguitur spiritalis creatura, id est, angelica a corporali. Denique quia plures et plerique Patres tam Graeci quam Latini in hac sententia conveniunt et unanimiter docent angelos tum bonos tum malos omnino incorporeos esse, et materiae expertes: e Graecis Dionysius Areop. de Coelesti Hierarch. cap. 2 et de Divinis Nominibus cap. 4, Gregorius Nazianzen. orat. 2 de Theologia, Chrysostomus homil. 22 in Genes., Damascenus lib. II cap. 3; e Latinis unus vice omnium sufficiat D. Gregorius lib. IV Moral. cap 9: Duas, inquit, ad intelligendum se creaturas fecit Deus, angelicam videlicet et humanam; sed una tegmen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit. Angelus namque solummodo spiritus est, vero et spiritus et caro. Ita Gregorius (Vide eumdem lib. IV Dial. c. 3). Caeterum non est improbabile quod nonnulli dicunt, veteres illos qui de angelorum ac daemonum corporibus aliter senserunt, et corpoream eis substantiam tribuerunt, nomine corporis non intellexisse verum corpus, quantitate videlicet, ac mole praeditum, sed omnem substantiam quoquo modo compositam; ita ut id sit corporeum quod aliqua compositione constat, incorporeum quod omni compositione caret: qua ratione solus Deus vere dicatur incorporeus, ut paulo post subdit abbas Serenus; sicut dicitur solus immortalis et invisibilis, cum sit actus purissimus et simplicissimus ab omni compositione sicut et mutatione alienus (Vide Sixtum Senen. lib. V Biblioth., annot. 8 et 142, et lib. VI, annot. 31). Angeli vero ad Deum collati, crassi, materiales et corporei merito dici possunt, non quidem quod substantiam habeant corpoream, ex qua coalescant; sed quia a Dei simplicitate et puritate usque adeo distant, ut eius comparatione quasi corporei, et materiales videantur (S. Thom. I p., q. 3). Minus enim est inter eos, et Deum perfectionis naturae et dignitatis interstitium, quam inter terram et supremum coelestem spiritum. Haec enim finiti ad finitum, illic vero finiti ad infinitum est collatio. Ita docent Patres. Gregorius lib. secundo Moral. cap. tertio: Eorum, inquit (angelorum) scientia comparatione nostrae scientiae valide dilatata; sed tamen comparatione divinae scientiae angusta: sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem corporum nostrorum, spiritus sunt; sed comparatione summi et incircumscripti spiritus, sunt corpus. Damascenus ubi supra: Angelus, inquit, incoporeus et immaterialis dicitur quantum ad nos. Nam omne ad Deum collatum (qui solus incorporalis est) crassum et materiale comperitur; sola enim vere immaterialis et incorporea Divinitas. Denique Bernardus serm. 6 in Cantica: Demus, inquit, securi soli Deo, sicut immortalitatem, ita et incorporeitatem, etc. Porro eadem ratione quod apud Cassianum et alios Patres subinde legitur de anima hominis corporea, nonnulli in hunc sensum commode interpretantur, ut anima rationalis dicatur corporea, nimirum comparatione Dei, sicut angeli, quia non caret omni compositione, saltem ex actu et potentia, ex esse et essentia, substantia et accidentibus, etc.] tamen incorporeae nullatenus aestimanda sunt. |
2 | Habent enim secundum se corpus quo subsistunt, licet multo tenuius quam nos. Nam sunt corpora secundum Apostoli sententiam ita dicentis: Et corpora coelestia et terrestria [I Cor. |
3 | De ipso siquidem solo pronuntiavit beatus Apostolus dicens: [Possunt haec tam de Verbo Dei increato, id est, Dei Filio, quam de Verbo creato intelligi. Proprie tamen hoc loco sermo Dei pro Verbo increato, et Dei Filio sumitur, ut hic abbas Serenus et alii Patres exponunt. Est enim hoc Verbum, de quo Ioannis I dicitur: In principio erat Verbum. Et 1 Epist. V: Pater, Verbum, et Spiritus sanctus. Et Apocal. 19: Nomen eius Verbum Dei, quibus locis Graece legitur, λόγος. Quod indifferenter interpretes modo verbum, modo sermonem transferunt. Unde et Ambrosius lib. IV de Fide cap. 3 legit: Vivum enim est Verbum Dei, etc. Habent autem hic singula verba suam emphasim et energiam. Vivus enim et efficax Dei sermo, seu Verbum dicitur propter vivificantem eius operationem, et penetrabilior omni gladio ancipiti, id est, utrinque scindente, quia Deus et Dei Filius oculis suae cognitionis intima quaeque penetrat, et pervadit, multo magis quam gladius utrinque acutus penetrare queat. Pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, ubi per animam potentias animales, seu partem animae sensitivam, quam cum brutis animalibus habemus communem; per spiritum vero partem rationalem seu intellectivam facultatem intelligunt. Itaque sermo Dei Christus usque ad divisionem animae ac spiritus pertingit, dum animales et spirituales cogitationes discernit. Compagum quoque ac medullarum, supp. usque ad divisionem pertingit, non quia compages a medullis dividit, sed quia in terna et externa nostra discutit et explorat. Nam compagum nomine, quae sunt externae colligationes membrorum, externa opera; medullarum autem, quae intus latent, internas intelligit cogitationes; quod explicat verbis sequentibus: Et discretor cogitationum, et intentionum cordis, id est, non solum quid quisque cogitet in corde suo, verum etiam qua intentione cogitet ac velit, exactissime novit ac iudicat.] Vivus est enim sermo Dei et efficax, et acutior super omnem gladium ancipitem, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum, ac discretor cogitationum et intentionum cordis, et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius [Hebr. |