monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 1, 7, XI. Obiectio, utrum possint spiritus immundi eorum quos suppleverint animabus inseri vel uniri. <<<     >>> XIII. Quod spiritus spiritui penetrabilis esse non possit, sed incorporeo soli Deo.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT XII. Responsio quemadmodum energumenis immundi spiritus dominentur.

1 Serenus: Praedictae definitioni nostrae non est contrarium, id quod dicitis in [De energumenis modo dictum est (Cap. praecedenti), quorum duae species hic exprimuntur.] energumenis fieri, cum spiritibus immundis arrepti loquuntur, vel agunt ea quae nolunt, vel ea quae ignorant proferre coguntur. Non enim uno modo istam eos infusionem spirituum sustinere certissimum est. Quidam enim sic afflantur, ut nequaquam ea quae gerunt vel loquuntur intelligant, quidam vero norunt et postea recordantur.
2 Quod fieri per infusionem spiritus immundi non ita putandum est, ut in animae ipsius penetrans substantiam, et velut unitus ei, et quodammodo indutus ea, sermones ac verba per os patientis emittat. Nullo namque modo istud ab eis fieri posse credendum est. Nec enim per aliquam animae diminutionem, sed per corporis debilitatem hoc evenire manifesta ratione deprehenditur, cum scilicet in illis membris in quibus vigor animae continetur, immundus spiritus insidens, eisque importabile atque immensum pondus imponens, obscuritate teterrima intellectuales eius obruit et intercipit sensus.
3 Quod nonnumquam etiam vini febrisque vitio, seu nimii frigoris, aliisque valetudinibus extrinsecus supervenientibus videmus accidere. Quod ne beato Iob diabolus, qui carnis eius acceperat potestatem, moliretur inferre, praecepto Domini prohibetur, dicentis: Ecce trado eum in manus tuas, [Animam tam de vita corporali quam de mentis sanitate exponunt Patres. Potuisset enim diabolus, ut vitam, ita et mentem, id est, mentis sanitatem, et iudicium Iob eripere, si Deus permisisset, quorum utrumque verbis illis inhibuit.] tantum animam eius custodi [Iob. II], id est, tantummodo eum amentem ne facias, debilitato animae domicilio, et intellectu invaso, aut rationis organo, per quam eum tibi resistere necesse est, sauciato: neque obruas intellectum ac sapientiam resistentis, [Mente scilicet abalienata, aut in furorem et insaniam redacta, aut penitus suffocata. Mentem enim apud veteres dici principale cordis, superius ex Didymo didicimus, qui mentem et principale cordis et adytum cordis nuncupat. Nec minus aperte Origenes Didymo antiquior homil. 9 in Exodum: Potest, inquit, intra se agere pars illa, quae in eo est pretiosissima omnium, quod quidam pricipale cordis appellant, alii rationalem sensum aut intellectualem substantiam, vel quomodocumque appellari potest in nobis portio nostri illa per quam capaces esse possimus Dei. Et homil. 2 in Cantic. I, interprete D. Hieronymo, ad illud: In medio uberum meorum commorabitur. Quis, inquit, ita beatus, ut habeat hospitem in principali corde, in medio uberum, in pectore suo sermonem Dei? Ubi legendum in principali cordis, recte monet Ciaconius. Nam et S. Hieronymus lib. I contra Iovinianum cap. 17 ita legit: Fratruelis meus mihi, et ego illi; in medio uberum meorum commorabitur, in principali cordis, ubi sermo Dei habet hospitium, alludens ad verba Origenis. Ideo autem mens, sive ratio principale cordis dictum videtur, quod cum Platonici principale animae, quod vocabant τὸ ἡγεμονικὸν, in cerebro esse censerent, Christiani e diverso illud potius in corde collocandum putarent. Unde Hieronymus in epist. ad Fabiolam, ubi agit de veste sacerdotali: Quaeritur, inquit, ubi sit animae principale? Plato in cerebro, Christus monstrat in corde. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et. De corde procedunt cogitationes malae; et: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris (Matth. V, IX, XV)? Idem docent Tertullianus lib. de Anima cap. 15, Theodoretus orat. 3 de Providentia, Gregorius Nyssenus orat. 1 de Resurrectione Christi, quibus principale dicitur principatus, vel ut Tertulliano principalitas, id est, praecipua sedes animae. Solus Lactantius (Lib. de Opific. Dei c. 16) in dubio ponit an in corde an cerebro sit sedes mentis. Verum posterius hoc D. Hieronymus nominatim impugnat ubi supra; et sacrae litterae magis consentiunt, quae cogitationes hominis in corde vel in pectore collocare videntur. Hinc D. Ambrosius serm. 11 in psal. CXVIII: Cor tuum, inquit, cogitationum tuarum est scaturigo. Eodem pertinet illud Lucretii lib. III: Consilium, quod nos animum, mentemque vocamus; Idque situm media regione in pectoris haeret. In qua etiam sententia eos fuisse significat Cicero Tuscul. Quaest. lib. I, qui prudentes cordatos vocabant, ex quo etiam, inquit, excordes, vecordes, concordesque dicuntur. Quam itidem sententiam sequitur Aristoteles lib. de Sensu et Sensib.] principale scilicet cordis eius tuo pondere praefocans.
Cassianus HOME

bav560.110 csg574.158 ubbB_V_0013.63r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik