1 | Germanus: Huic rationi satis arbitramur esse contrarium illud [Qui a diabolo secundum corpus possidentur, Latinis quidem arreptitii, Graecis vero daemoniaci, vel ἐνεργούμενοι vocantur, quasi acti ab aliquo inexistente, et intrinsecus agente daemone. In eis enim, et per eos, ut experientia notum est, varia et miranda operantur daemones, perturbando scilicet eorum sensus interiores et exteriores, et appetitum illorum in haec aut illa impellentes, ac omnibus eorum membris et organis pro sua voluntate utentes, ut vel loquelam vel auditum eis adimant, vel quae volunt per eos eloquantur. Quae quidem fieri ab inhabitante daemone, et non extra hominem constituto, patet tum ex eo quod in Evangelio toties in curatione daemoniacorum dicatur Salvator daemones expulisse iubendo ut ab hominibus exirent, tum quod plerumque in daemoniacis fiant quae non possunt fieri nisi a daemone inexistente, ut inflationes, et alia quae in possessis cernuntur. Unde communis theologorum distinctio hoc discrimen statuit inter obsessos et possessos, quod in his sit daemon ut erat in statuis idolorum nonnumquam: illos vero extrinsecus tantummodo divexet, obsideat, aut comitetur.] quod videmus in arreptitiis fieri, cum afflati spiritibus immundis loquuntur et agunt ea quae nesciunt. Quomodo ergo animas illorum spiritibus illis non credamus uniri, quorum videmus illas velut organum factas, et, derelicto naturali statu, ad illorum motus affectusque transire, ita ut iam non suas, sed illorum voces et gestus voluntatesque depromant? |