1 | Serenus: [Obscurae quaestioni obscura responsio. Sed utrumque elucidatur in sequentibus. Porro spiritus spiritui, id est, daemon animae rationali insensibiliter, id est, invisibiliter copulatur, dum in corpore energumeni simul existunt et illud inhabitant; sed anima informando, et vivificando; daemon occupando, possidendo, movendo.] Non mirum est posse spiritum spiritui insensibiliter coniugari, et occultam [Suadendi, inquit, non cogendi, aut compellendi, ut superius dictum est (Cap. 8). Facit autem hoc diabolus duobus modis, ut alibi etiam notatum est, vel per appetitum sensitivum, concitando passiones eius ad res illicitas; vel per phantasiam, fingendo in ea phantasmata, quae hominem moveant ad malum.] suadendi vim ad ea quae libita fuerint exercere. Est enim inter eos sicut inter homines quaedam substantiae similitudo atque cognatio. Siquidem [Id est, pars definitionis animae potest etiam illis spiritibus adaptari; vel, ut Dionysius planiore stylo: nam et definitio, quae de natura animae (scil. rationalis) datur, illis etiam aliqualiter adaptatur. Sunt enim substantiae intellectuales et immortales, sicut anima rationalis; sed anima est forma corporis et substantia imperfecta; Angeli boni aut mali sunt substantiae perfectae, et non sunt formae corporum. Unde inter errores Origenistarum numeratur, quod animas ex angelis et ex animabus rursus angelos fieri existimarint, ex sententia Platonicorum (Hieron. ep. 59 et 61; Aug. de Civ. lib. IX c. 11).] definitio quae de natura animae assumitur, non incongrue etiam illorum substantiae similitudini coaptatur. [Altrinsecus, id est, mutuo, sive invicem, sed quod intrinsecus potius legendum sit, patet; non enim aliud vult Auctor, quam animas hominum et spiritus, id est, daemones in energumenis non intrinsece, id est, secundum substantiam, sed secundum proximitatem quamdam sibi uniri, id est, coexistere, et simul in uno corpore cohabitare, eo praesertim quod locum non occupent, nec se mutuo propellant; at non intrinsece, ut in se mutuo immeent et influant, quod soli Deo proprium, ut clarius sequenti nota exponitur.] Altrinsecus vero eos sibi inseri vel uniri, ita ut capax alter alterius esse possit, omnimodis impossibile est. [In mentem, seu animam hominis illabi, eamque penitus et intime penetrare, ac pervadere solius Dei esse, non item angeli aut daemonis, communis est tum veterum Patrum, tum sequentium theologorum, sententia: quam ante alios egregie tractavit Didymus in libris de Spiritu sancto, ubi probat Spiritum sanctum esse verum Deum, Patri et Filio ὁμοούσιον, id est, consubstantialem, quod animas sanctorum vere et secundum se inhabitet, easque sua divinitate impleat et occupet; qua ratione dicantur pleni, aut repleti Spiritu sancto, cum nulla creatura animam seu mentem hominis capere vel ingredi secundum suam substantiam queat, sed hoc solummodo Deitati conveniat (Lib. I a principio). Et libro III, sub finem, solvit duo argumenta seu exempla quae contra hanc doctrinam obiici possent e Scriptura: alterum Ananiae ad quem Petrus in Actis dixisse legitur (Act. V): Anania, cur implevit Satanas cor tuum, ut mentireris Spiritui sancto? Sic enim habent Graeca: ἐκπλήρωσεν τὴν καρδίαν σοῦ, pro quo noster interpres vertit: Cur tentavit Satanas cor tuum? alterum Iudae proditoris, de quo legitur Ioan XIII: Intravit Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes. Ad utramque obiectionem ita respondet Didymus: Respondendum, inquit, ad id quod scriptum est: Quare implevit Satanas cor tuum? quod Satanas mentem alicuius et principale cordis impleat, non ingrediens in eum, et in sensum eius atque, ut ita dicam, adytum cordis introiens (siquidem haec potestas solius est Trinitatis), sed quasi callidus quidam, et nequam, ac fallax fraudulentusque deceptor, in eos animam humanam malitiae affectus trahit, per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus ipse plenus est. Denique et Elymas magus filius diaboli, iuxta malitiam nequitiamque subsistens, plenus omni dolo et omni malitia scribitur, Satana patre eius hanc ei voluntatem, quasi ex consuetudine vitiorum, in naturam vertente. Arguens itaque eum apostolus Paulus atque corripiens ait: O plene omni iniquitate et omni dolo, fili diaboli, inimice iustitiae Dei (Act. III)! Quia enim versipellis et callidus omnem in se dolum fraudulentiae susceperat, appellatur filius diaboli; quia implebat ipse omne principale illius fraude et nequitia, et omni malitia, in tantum illiciens eum atque decipiens, ut ipse Satanas implesse animam ipsius, et habitare in eadem putaretur, quem ad omnes suae perversitatis dolos ministrum sibi ac famulum praeparaverat. Ad id vero quod secundum posueramus exemplum, quia in Iudam introierat Satanas, hoc dicendum est: Observans diabolus, quibusdam motibus et operationum signis, ad quae potissimum Iudae cor esset vitia proclivius, deprehendit eum patere insidiis avaritiae, et reperta cupiditatis ianua, misit in mentem eius quomodo desideratam pecuniam acciperet, et per occasionem lucri proditor magistri et Salvatoris sui existeret, argentum proprietate commutans, et suscipiens pretium sceleris a Pharisaeis atque Iudaeis. Haec ergo cogitationis occasio locum tribuit Satanae, ut in cor eius introiens impleret eum pessima voluntate. Introivit ergo non secundum substantiam, sed secundum operationem, quia introire in aliquem increatae naturae est eius quae participatur ab omnibus. Hactenus Didymus interprete D. Hieronymo. Ac demum ita concludit: Non ergo, ut quidam putant, participatione naturae sive substantiae implet quempiam diabolus, aut eius habitator efficitur; sed per fraudulentiam, et deceptionem, et malitiam inhabitare in eo creditur quem replevit. Haec ille, et alia quae sequuntur in eamdem sententiam. Gennadius, seu quis auctor lib. de Dogmatibus Eccles. cap. ult.: Daemones, inquit (Tom. III Oper. D. August.), per energicam operationem non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione, et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est, qui creavit. Venerabilis Beda exponens illud: Cur tentavit Satanas cor tuum? Notandum, inquit, mentem hominis per substantiam nihil implere posse, praeter creatricem Trinitatem. Implet vero Satanas cor alicuius, non quidem illud ingressus; sed callida et fraudulenta deceptione in malitiae affectum animum trahens per cogitationem, vitiorumque incentiva, quibus ille per diem perque noctem scatet. Igitur Ananiae cor Satanas implesse narratur, quia malitiae suae virus ei infudit. His accedit D. Bernardus serm. 5 in Cantica, ubi ait: Illud autem scitote, nullum creatorum spirituum per se nostris mentibus applicari, ut videlicet, nullo mediante nostri suive corporis instrumento, ita nobis immisceatur et infundatur, quo eius participatione docti sive doctores, vel boni sive meliores efficiamur; nullus angelorum, nullus animarum hoc modo mihi capabilis est, nullius ego capax, nec ipsi angeli ita se alterutrum capiunt. Sequestretur proinde haec praerogativa summo ac incircumscripto Spiritui, etc. Denique hunc illapsum in animam hominis soli Deo tribuunt scholastici cum Magistro Sentent. lib. II distinct. 8. Ex quibus intelligimus aliud esse ingredi animas seu illabi mentibus, aliud intrare seu ingredi corpora; et daemonem ingredi quidem posse corpora, Deo permittente; non autem ingredi animas, nisi improprie et metaphorice, dum in peccatum aliquod mortale per suggestionem inducit, aut in eo statu impoenitentes detinet: quomodo dicitur Satanas intrasse in Iudam, et implesse cor Ananiae, et immundi spiritus habitare in homine, et ab eo exire. Neque tamen ita corpus hominis daemon ingreditur, ut ei tamquam forma uniatur, aut in illo sit, quomodo in corpore Deus intime et essentialiter inest, ut in ominibus rebus per essentiam, praesentiam et potentiam; sed est ibi solummodo ut in loco, vel ut motor in suo mobili, vel tortor in eodem carcere cum reo (S. Thom. I p., q. 6, art. 3).] Hoc namque solummodo deitati, quae sola incorporea simplexque natura est, rectissime tribuitur. |