1 | Germanus: Quod istud, quaeso, est animae cum istis spiritibus nequam tam indiscretum permixtumque consortium, quo sic eidem non dicam iungi, sed uniri possint, et alloqui eam insensibiliter, et inseri, atque inspirare illi quaecumque voluerint, et ad ea quae placuerint eam valeant instigare, eiusque cogitationes ac motus videant atque perlustrent: tantaque inter ipsos ac mentem unitas fiat, ut sine Dei gratia, quid ex illorum incitamento, quid ex nostra voluntate procedat, discerni pene non possit? |