1 | Serenus: Adversarios nobis quidem iugiter insidiari, quicumque interioris hominis experti sunt pugnas, dubitare non possunt. Sed ita dicimus hos nostris profectibus adversari, ut eos tantummodo [Incentores, melius quam incensores, ut alias dictum. Dicuntur autem daemones incentores malorum, non impulsores, seu compulsores, quia ad peccandum seu consentiendum peccato incitare hominem potest diabolus per modum suadentis, allicientis, blandientis, et delectabilia proponentis, ait S. Thomas (1-2, q. 80, art. 3); cogere autem neminem potest. Qua de re plura alibi notavimus (Collat. 11 cap. 19). Hoc ipsum notavit etiam Photius inter alia huius collationis capita ita scribens: Fieri nimirum non posse, quin turbetur a daemonibus mens humana, quamquam compelli atque necessario cogi ut in malum incidat numquam queat; nostrum enim esse morbum illum motumque vel depellere vel admittere.] incentores malorum, non etiam impulsores esse credamus. Caeterum nullus hominum posset omnino vitare peccatum quodcumque illi in cordibus nostris inurere [Lips. in marg. ingerere] voluissent, si eis quemadmodum ad suggerendum, ita et ad compellendum facultas violenta suppeteret. |
2 | Quamobrem [Consule annotationem octavam Cuychii ad calcem operis.] sicut in illis est instigationis copia, ita et in nobis virtus respuendi sive acquiescendi libertas est attributa. Quorum tamen potentiam et impugnationes si pertimescimus, etiam protectiones atque adiutoria Dei econtrario conferamus, de quo dicitur, [Christus, qui in cordibus piorum habitat per gratiam, maior est et fortior diabolo, qui in mundo, id est in hominibus mundanis, dominatur: unde et princeps huius mundi nominatur. Id docet parabola illa evangellica Luc. XI: Cum fortis armatus custodit atrium suum, etc.] Maior est enim qui in nobis est, quam qui in hoc mundo [I Ioan. |
3 | Nam bonarum rerum non tantum suggestor, sed etiam fautor atque impulsor est Deus; ita [Hinc Ecclesia in quadam secreta orat: Ut ad se nostras etiam rebelles compellat propitius voluntates (Domin. 4 post Pentec.). Facit autem hoc Deus, qui suaviter omnia disponit, non cogendo, non vim aliquam aut necessitatem inferendo voluntati, sed efficaciter, etsi suaviter persuadendo illustrando intellectum, auferendo impedimenta, immittendo terrorem divini iudicii, damnationis aeternae et poenarum inferni, et aliis modis, quibus novit ex nolentibus, invitis, nihil minus cogitantibus, immo et rebellibus, volentes, promptos, obsequentes et currentes facere. Voluntas enim hominis sic est in potestate Dei, ut quocumque voluerit, et quando voluerit, faciat eam inclinari, ait D. Augustinus; sed plane suaviter, et quomodo par est Deum agere cum voluntate libera, ut libertatem arbitrii non destruat. Sic enim dicitur Deus homines trahere: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum. Quomodo dicimus: ille me in suam sententiam traxit; et Poeta: Trahit sua quemque voluptas. Sed de his plenius alio loco.] ut nonnumquam nos etiam invitos et ignorantes attrahat ad salutem. Constat ergo neminem posse a diabolo decipi, nisi illum qui praebere illi maluerit suae voluntatis assensum. Quod Ecclesiastes his verbis evidenter expressit: Quia enim non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominum in ipsis, ut faciant malum (Cap. VIII). Ergo manifestum est hinc unumquemque delinquere, quod ingruentibus cogitationibus pravis non confestim repulsam contradictionis obiiciat. Nam [Scite D. Gregorius diabolum comparat leoni simul et formicae. Unde et Myrmicaleonem vocat, quasi ex formica et leone compositum: Recte, inquit (Lib. V Moral. c. 17), Myrmicaleon, id est, leo et formica dicitur; formicis enim leo est, volatilibus formica: quia nimirum antiquus hostis, sicut contra consentientes fortis est, ita contra resistentes debilis. Si enim eius suggestionibus assensus praebetur, quasi leo tolerari nequaquam potest; si autem resistetur, quasi formica atteritur. Aliis ergo leo est, aliis formica, quia crudelitatem illius carnales mentes vix tolerant, spiritales vero infirmitatem illius pede virtutis calcant.] resistite ei, inquit, et fugiet a vobis [Iac. |