monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 1, 7, V. De perfectione animae ad similitudinem evangelici centurionis assumptae. <<<     >>> VII. Interrogatio de mobilitate animae, et impugnatione nequitiarum coelestium.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT VI. De perseverantia erga cogitationum custodiam.

1 Debere tamen ac posse nos Deo cohaerere, et experientia propria deprehendimus, si mortificatas voluptates ac desideria mundi huius habeamus abscissa; et illorum auctoritate docebimur, qui Domino colloquentes fiducialiter dicunt, Adhaesit anima mea post te [Psal. LXII]; et, Adhaesi testimoniis tuis, Domine [Psal. CXVIII]; et, Mihi autem adhaerere Deo bonum est [Psal. LXXII]; et, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. VI]. Non ergo debemus his evagationibus animae fatigati ab hoc studio relaxari: [Vulgata lectio: Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectabitur otium, replebitur egestate. Cui similis sententia Proverb. XII: Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, stultissimus est; et Eccles. XX: Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum. Quod et poetice expressit Venantius Fortunatus hoc versu: Qui sua rura colit, solet horrea plena tenere.] Qui enim colit terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate [Prov. XXVIII]. Nec ab intentione huius observantiae perniciosa desperatione frangamur, quia [Ita LXX, ut notavit Ciaconius in suo indice. Vulgatus textus: In omni opere erit abundantia; ubi autem sunt verba plurima, ibi frequenter egestas (Prov. XIV).] In omni sollicito inest amplius. Nam qui suavis et sine dolore est, in egestate erit [Prov. XIV]. Et iterum: [Vulgata editio: Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum (Prov. XVI).] Vir in doloribus laborat sibi, et vim facit perditioni suae [Prov. XVI]. Nec non etiam Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud [Matth. XI]. Nulla namque virtus sine labore perficitur, nec ulli possibile est ad istam quam cupitis stabilitatem mentis sine ingenti contritione cordis conscendere: Homo enim ad laborem nascitur [Iob. V]. Qui ut in virum perfectum possit occurrere in mensuram aetatis plenitudinis Christi [Ephes. IV], maiori intentione necesse est semper esse pervigilem, iugique sollicitudine desudare. [Id est, ad quam perfectionem, et Christi similitudinem, de qua superius dixerat.] Ad cuius tamen mensurae plenitudinem nemo perveniet alias in futurum, nisi qui praemeditatus et imbutus ea fuerit in praesenti, eamque adhuc in hoc saeculo positus praelibaverit, Christique membrum pretiosissimum designatus, [Arrha, vel arrhabo, vel sine aspiratione, arra, arrabo, id proprie dicitur quod datur in confirmationem contractus. (A. Gell. Noct. Attic. lib. XXVII, c. 2). Gallice, Denier à Dieu Alludere autem videtur Auctor ad illud Apostoli Ephes. I: Signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, etc. (II Cor. I et V). Ubi pignus Latinus interpres pro arrhabone posuit, teste D. Hieronymo; sicut et alibi, cum dicit Deum dedisse pignus spiritus in cordibus nostris. Interest autem inter pignus et arrhabonem, quod pignus detur in mutuo, arrhabo vero in contractu emptionis et venditionis, locationis, et huiusmodi. Deinde pignus restituitur recepto mutuo; arrha autem non redditur accepto pretio, cum sit ipsa pars pretii (Vide S. Thomam in Commentario). Hinc D. Augustinus etiam annotavit quosdam codices habere: Qui est arrha haereditatis nostrae; et fortasse melius quam qui, pignus haereditatis; et Graece legi arrhabonem, non pignus; quemadmodum etiam legit Irenaeus lib. V cap. 8. Quia tamen utrumque pro certitudine et securitate contractus ponitur, ideo interpres alterum pro altero usurpavit, pignus pro arrhabone. Hoc igitur modo arrham compaginis, id est, unionis cum Christo, vocat Auctor gratiam Spiritus S. et perseverantiam in amore Dei, quae est veluti arrha et pignus futurae immortalitatis et gloriae, in qua perfecte unientur sancti Christo Domino, ut membra gloriosa capiti glorioso, et haereditatem capient aeternae haereditatis, ad quam vocati et adoptati sunt: cuius gloriae, ait D. Hieronymus (Epist. LX), iam in isto saeculo sancti arrhabonem et portiunculam susceperunt.] arrham compaginis illius per quam corpori eius valeat copulari in hac carne possederit, unum dumtaxat desiderans, unum sitiens, ad unum omnes non solum actus suos, verum etiam cogitationes semper intendens, ut illud quod in futurum dicitur de beata conversatione sanctorum, [Id est, sub arrhabone, vel instar arrhabonis impartitum, vel oppignoratum. Sic B. Agnes apud S. Ambrosium (In Vita S. Agnetis). Annulo suo subarrhavit me Dominus meus Iesus Christus, id est, sibi obstrinxit, obligavit, despondit.] iam subarrhatum teneat in praesenti, id est, [De intellectu huius sententiae apostolicae, alibi dictum est (L. V Instit. cap. 4) ex D. Hieronymo.] sit ei Deus omnia in omnibus.
Cassianus HOME

bav560.107 csg574.155 ubbB_V_0013.61v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik