Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT V. De perfectione animae ad similitudinem evangelici centurionis assumptae.
1 | Huius ergo perfectae mentis figura per illum evangelicum centurionem pulcherrime designatur, cuius virtus atque constantia, qua non quibuslibet ingruentibus cogitationibus abducebatur, sed pro suo iudicio vel admittebat bonas, vel contrarias absque ulla difficultate pellebat, hac tropica significatione descripta est: Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit [Matth. VIII]. Si igitur nos quoque viriliter adversus perturbationes et vitia dimicantes potuerimus ea ditioni nostrae discretionique subiicere, ac militantes in carne nostra exstinguere passiones, vel instabilem cogitationum nostrarum cohortem rationis imperio subiugare, ac Dominicae crucis salutari vexillo dirissimas adversariarum potestatum turbas a terminis nostri pectoris propulsare, pro tantorum meritis triumphorum, ad spiritalis huius centurionis ordinem provehemur, quem in Exodo quoque per Moysen mystice legimus designatum: Constitue tibi chiliarchas et centuriones, et quinquagenarios et decanos [Exod. XVIII]. Et ita nos quoque dignitatis huius apice sublimati, habebimus hanc imperandi potestatem atque virtutem, qua non quibus nolumus cogitationibus abducamur, sed his quibus spiritaliter delectamur immorari vel inhaerere possimus, malis quidem suggestionibus imperantes, Abite, et abibunt; bonis vero dicemus: Venite, et venient. |
2 | Servo quoque nostro, id est, corpori, ea quae castitatis vel continentiae sunt similiter iniungemus, et sine ulla contradictione deserviet, non iam suscitans nobis adversos concupiscentiae stimulos, sed omnem exhibens spiritui famulatum. Huius centurionis qualia arma sint, vel ad quae praeliorum exercitia praeparentur, audi beatum Apostolum praedicantem: Arma, inquit, militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo. Dixit qualia sint, id est, non carnalia nec infirma, sed spiritalia et potentia Deo. |
3 | Deinde ad quos sint exercenda [Lips. in marg. exerenda] conflictus consequenter insinuat: Ad destructionem munitionum cogitationes purgantes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et captivantes omnem intellectum in obedientiam Christi, et praeparati ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit primum vestra obedientia [II Cor. X]. Quae quidem quia sigillatim percurrere sicut necessarium, ita etiam alterius temporis est. |
4 | Armorum tantummodo volo vobis genera proprietatesque patefacere, quibus nos quoque si volumus bella Domini praeliari, et inter centuriones evangelicos militare, accincti iugiter debemus incedere: Sumite, inquit, scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Ergo fides est scutum quae excipiens ardentissima libidinum tela, metu futuri iudicii et coelestis regni credulitate mortificat. |
5 | Et loricam, inquit, charitatis [Ephes. VI]. Ipsa nempe est quae vitalia pectoris nostri circumdans atque communiens, lethalibus perturbationum obiecta vulneribus, contrarios retundit ictus, nec ad interiorem hominem nostrum iacula diaboli penetrare permittit. Omnia enim suffert, omnia patitur, omnia sustinet [II Cor. XIII]. Et galeam spem salutis. Galea capitis est munimen. |
6 | Quia ergo caput nostrum est Christus, debemus istud semper spe futurorum bonorum velut inexpugnabili galea in cunctis tentationibus ac persecutionibus communire, et principaliter fidem eius illaesam atque integram custodire. Aliis enim membris truncatum quempiam licet debilem, possibile tamen est utcumque superesse. Sine capite vero nemini vel brevis vitae spatium prorogatur. |
7 | Et gladium spiritus quod est verbum Dei [Ephes. VI]. Penetrabilius namque est omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis [Hebr. IV], dividens scilicet et abscindens quidquid in nobis carnale terrenumve repererit. |
8 | Quibus armis quisquis fuerit communitus, ab hostium semper telis ac depopulatione defensus, non ut captivus ac subditus ad hostilem cogitationum terram constrictus depraedantium vinculis abducitur, nec audiet per prophetam, Quare inveteratus es in terra aliena [Baruch. III]? sed quasi triumphator ac victor in illa qua voluerit cogitationum regione consistet. |
9 | Vis etiam ipsum robur ac fortitudinem centurionis huius, quibus haec arma, quae praediximus, non carnalia, sed potentia Deo gestat, agnoscere? Audi ipsum regem viros fortes ad spiritalem militiam congregantem, quo eos delectos signet ac probet. Infirmus, inquit, dicat: Quia fortis sum ego; et qui patiens est, sit pugnator (Ioelis III). Videtis ergo bella Domini praeliari, nisi patientes infirmosque non posse: illa proculdubio infirmitate qua fundatus ille noster evangelicus centurio cum fiducia loquebatur: Cum enim infirmor, tunc potens sum. |
10 | Et iterum, Virtus autem in infirmitate perficitur [II Cor. XII]. De qua infirmitate unus prophetarum, Et erit, inquit, qui infirmatur in vobis sicut domus David. Patiens etiam haec bella praeliabitur [Zach. XII]. Nempe illa patientia de qua dicitur, Patientia vobis necessaria est, ut, voluntatem Dei facientes, recipiatis remunerationem [Hebr. X]. |