monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 1, 7, III. Responsio nostra super animae mobilitate. <<<     >>> V. De perfectione animae ad similitudinem evangelici centurionis assumptae.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT IV. Disputatio senis de statu animae ac virtute eius.

1 Serenus: Periculosae praesumptionis est, necdum rebus recte discussis, nec certa ratione collecta, de natura cuiuslibet rei proponere, definire, ac de fragilitatis suae consideratione capere coniecturam, nec de statu et qualitate ipsius disciplinae vel de aliorum experientia proferre sententiam. Nec enim si quis ignarus natandi, sciens pondus corporis sui ferre aquarum liquorem non posse, experimento suae voluerit imperitiae definire neminem penitus posse liquidis elementis solida carne circumdatum sustineri, idcirco vera eius opinio iudicanda est, quam secundum experientiam suam visus est protulisse, cum hoc non solum non esse impossibile, sed etiam perfacile ab aliis fieri, ratione certissima et oculorum fide non dubia comprobetur.
2 Νοῦς itaque, id est, mens, ἀεὶ κινητὸς, καὶ πολὺ κινητὸς, id est, semper mobilis, et multum mobilis definitur. Quod etiam in sapientia, quae dicitur Salomonis, scriptum est, Γηίνον οἴκημα βαρύνει νοῦν πολὺ φροντίζοντα, id est, [Textus Vulgatae editionis: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Ubi Ciaconius: Hic locus, inquit, in Vatic. codic. Cassiani, ut in libris etiam Graecis Sapient. IX sic legitur: τὸ γεῶδες σκῆνος βρίθει νοῦν πολυφροντίδα. In impressis vitiose: γήἳνον οἴκημα βαρύνει νοῦν πολὺ φροντίζοντα. Haec Ciaconius. Basileensis editio Graeca omisit, ut et Dionysius. Manuscripti quos legere quidem potui, ita corrupti, et mendosi, ut nihil certi ex eis haberi possit. Itaque Biblia regia, dum consulo, sic inveni: Φθαρτὸν γὰρ σῶμα βαρύνει ψυχὴν, καὶ βρίθει τὸ γεῶδες σκῆνος νοῦν πολυφροντίδα.] Terrenum habitaculum aggravat mentem multa cogitantem [Sap. IX]. (Vid. lib. VIII Institut. c. IX.) Haec igitur pro conditione naturae numquam potest otiosa consistere, sed necesse est eam, nisi provisum habuerit ubi suos exerceat motus, et in quibus iugiter occupetur, propria mobilitate discurrere, et per omnia volitare, donec longo exercitio, usuque assuefacta diuturno, quod vos incassum dicitis laborare, experiatur et discat quas memoriae suae materias debeat praeparare, erga quas circumagat indefessos volatus, et immorando robur acquirat, et ita praevaleat adversas inimici suggestiones, quibus distrahebatur, extrudere, atque in illo quem desiderat statu et qualitate durare.
3 Non ergo hanc evagationem cordis nostri vel naturae humanae, vel Deo creatori eius, debemus ascribere. Vera est enim Scripturae sententia, quia Dominus hominem fecit rectum, et ipsi quaesierunt cogitationes [Ita etiam Dionysius. Ciaconius vero ex Graeco correxit, cogitationes multas; Graece enim habetur: λογισμοὺς πολλοὺς, et vulgata lectio magis respondet: Solummodo hoc inveni, quod fecerit Dominus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus.] malas [Eccle. VII]. [Lege septimam annotationem Cuychii ad finem operis positam.] A nobis ergo earum qualitas pendet.
4 Quia cogitatio bona, inquit, scientibus eam appropinquat, vir autem prudens inveniet eam. Quidquid autem ut inveniri possit nostrae prudentiae industriaeque subiectum est, si non fuerit inventum, sine dubio nostrae desidiae vel imprudentiae, non naturae vitio reputandum est. Cui sensui Psalmista quoque congruit, dicens: Beatus vir cuius est auxilium abs te, Domine, ascensiones in corde suo disposuit [Psal. LXXXIII]. Videtis ergo in nostra ditione consistere, ut sive ascensus, id est, pertingentes ad Deum cogitationes, sive descensus, ad terrena scilicet et carnalia corruentes, in nostris cordibus disponamus.
5 Quae si non in nostra potestate consisterent, nec Pharisaeos Dominus increpasset: Quid cogitatis mala in cordibus vestris [Matth. IX]? Nec per prophetam praecepisset, dicens: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis [Isa. I]. Et: Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae [Ierem. IV]? Nec in die iudicii earum qualitas, quemadmodum operum exigetur a nobis, ita per Isaiam Domino comminante, Ecce ego, inquit, venio ut congregem opera et cogitationes eorum cum omnibus gentibus et linguis [Isa. LXVI]. Sed nec condemnari quidem earum testimonio vel defendi in illo terribili atque metuendo examine, secundum beati Apostoli sententiam, meremur, ita dicentis, Inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die qua iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum [Rom. II].
Cassianus HOME

bav560.101 csg574.151 ubbB_V_0013.60r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik