monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 1, 7, II. Praeclarum miraculum de puritate corporis adepta, et interrogatio praedicti senis super statu cogitationum nostrarum. <<<     >>> IV. Disputatio senis de statu animae ac virtute eius.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT III. Responsio nostra super animae mobilitate.

1 Supputatio temporum ac solitudinis habitatio, cuius contemplatione coniicis interioris hominis perfectionem nos consequi debuisse, hoc solummodo contulit nobis, ut disceremus quid esse nequeamus, non tamen fecit esse quod esse contendimus; nec enim aut desideratae puritatis fixam stabilitatem aut robur aliquod firmitatis nos ac scientiae novimus assecutos, sed tantummodo confusionis ac pudoris augmenta.
2 Etenim cum omnium disciplinarum meditatio ad hoc quotidianis studiis exerceatur atque perficiatur, ut a tepidis rudimentis ad peritiam certam stabilemque perveniens, incipiat nosse quae primitus vel ambigue noverat, vel penitus ignorabat, et firmo (ut ita dixerim) gradu in illius disciplinae qualitate procedens, perfectae in ea ac sine ulla iam difficultate versetur; [Imperfectionem suam et fragilitatem ingenue agnoscit Cassianus; et quidem eo maioris modestiae argumento, quod in singulari numero loquens seipsum tantummodo, non socium aut alium incuset aut taxet.] econtrario me in huius puritatis studio laborantem id solummodo profecisse reperio, ut sciam quid esse non possim: ex quo nihil mihi aliud sentio quam luctum tanta cordis contritione conferri, ut numquam scilicet desit materia lacrymarum, nec tamen esse desinam quod esse non debeo.
3 Et idcirco quid profuit didicisse quod summum est, si cognitum nequeat apprehendi? Nam cum directionem cordis ad destinatam contemplationem pertendere senserimus, insensibiliter mens inde revoluta ad priores evagationes impetu vehementiori prolabitur, et ita quotidianis distentionibus occupata innumeris captivitatibus incessanter abducitur, ut propemodum iam desperetur a nobis desiderata correctio, et superflua haec observantia videatur. Siquidem [Mentis humanae mobilitatem sive inconstantiam graphice depingit, quae huic collationi occasionem et argumentum dedit: cui deinde coniuncta est altera de spiritualibus nequitiis, id est, spiritibus nequam sive malignis tractatio, quod illi istiusmodi levitatis et inconstantiae praecipue sint auctores et architecti, quam D. Augustinus volubilitatem mentis et cogitationes volubiles solet appellare.] per momenta singula lubricis discursibus animus evagatur.
4 Cumque ad timorem Dei, vel contemplationem reducitur spiritalem, priusquam firmetur in ea, rursus fugacius evanescit. Cumque eum velut expergefacti deprehenderimus ab intentione proposita deviasse, atque ad illam theoriam, unde discesserat, reducentes, voluerimus tenacissima cordis intentione, velut quibusdam vinculis obligare, in ipso conatu nostro ocius quam anguilla de recessibus mentis elabitur. Ob quam rem quotidianis huiusmodi observationibus aestuantes, nec tamen ex ipsis aliquod nostro cordi stabilitatis robur accessisse cernentes, ad hanc opinionem fracti desperatione transducimur, ut non nostro iam, sed naturae vitio has animae pervagationes humano generi inesse credamus.
Cassianus HOME

bav560.100 csg574.150 ubbB_V_0013.59v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik