monumenta.ch > Cassianus > 27 > 2
Cassianus, Collationes, 1, 7, PRIMUM. <<<     >>> III. Responsio nostra super animae mobilitate.

Cassianus, Collationes, 1, 7, CAPUT II. Praeclarum miraculum de puritate corporis adepta, et interrogatio praedicti senis super statu cogitationum nostrarum.

1 Hic igitur pro interna cordis atque animae castitate nocturnis diurnisque precibus, ieiuniis quoque ac vigiliis infatigabiliter insistens, cum vidisset orationum suarum obtinuisse se vota, cunctosque aestus in corde suo concupiscentiae carnalis exstinctos, velut suavissimo gustu puritatis accensus, in maiorem sitim zelo castitatis exarsit, et intentioribus coepit ieiuniis atque obsecrationibus incubare, ut mortificatio passionis huius quae interiori homini suo dono Dei fuerat attributa, ad exterioris hominis etiam puritatem eatenus perveniret, ut ne ipse quidem vel illo simplici ac naturali motu qui etiam in parvulis atque lactantibus excitatur, ulterius pulsaretur, [Indepti, pro adepti, quod Cassiano familiare, ut alibi notavimus (Lib. VI Inst. c. 13).] indepti scilicet muneris experimento, quod se noverat non laborum merito, sed Dei gratia consecutum, ardentius animatus ad hoc quoque similiter obtinendum; credens multo facilius hos stimulos carnis radicitus Deum posse convellere, quos etiam humanae artis industria nonnumquam solet quibusdam poculis vel medicamentis, seu ferri sectione detrahere, quandoquidem illam spiritus puritatem quae sublimior est, quamque impossibile est humano labore vel studio comprehendi, suo munere contulisset.
2 Cumque petitioni coeptae supplicatione iugi ac lacrymis indefessus insisteret, adveniens ad eum angelus in visione nocturna eiusque velut aperiens uterum, quamdam ignitam carnis [Struma proprie tumor est cervicem praecipue infestans, cum circa guttur glandulae quaedam ex pure et sanguine concretae oriuntur: Gallice écrouelles (Coll. Rhod. antiq. l. X, cap. 26). Hic vero pro particula, aut frustulo, sive globulo carnis tumidae et noxiae sumitur. Cuius similitudine dicitur a Cicerone struma civitatis, pro peste aut pernicie. Sic enim in oratione pro Sextio: Hi medentur reipublicae, qui exsecant pestem aliquam, tamquam strumam civitatis.] strumam de eius visceribus avellens ac proiiciens, suisque omnia, ut fuerant, locis intestina restituens: Ecce, inquit, incentiva carnis tuae abscissa sunt, et obtinuisse te noveris hodierna die, [Simile est, quod de S. Equitio commemorat D. Gregorius lib. I Dialog. cap. 4: Hunc, inquit, cum iuventutis suae tempore, acri certamine carnis incentiva fatigarent, ipsae suae tentationis angustiae eum ad orationis studium solertiorem fecerunt; cumque hac in re ab omnipotenti Deo remedium continuis precibus quaereret, nocte quadam assistente Angelo eunuchizari se vidit, eiusque visioni apparuit, quod omnem modum ex genitalibus eius membris abscinderet; atque ex eo tempore ita alienus exstitit a tentatione, ac si sexum non haberet in corpore. Qua virtute fretus ex omnipotentis Dei auxilio, ut viris ante praeerat, ita coepit postmodum etiam feminis praeesse; nec tamen discipulos suos admonere cessabat, ne se eius exemplo in hac re facile crederent, et casuri tentarent donum, quod non accepissent. Aliud item exemplum haud multum absimile singularis castimoniae et puritatis divinitus et angelico adminiculo sive ministerio collatae habes in S. Thoma Aquinate, qui cum scortum e cubiculo titione arrepto fugasset, angeli duo eius lumbos noctu constrinxere fascia (quae adhuc Vercellis exstare dicitur), quo factum est ut nullis deinceps carnis stimulis pungeretur (Leand. in eius Vita). Huc spectat quod sacerdos celebraturus, dum inter vestes sacras cingulum accipit, ita orat: Praecinge me, Domine, cingulo puritatis, et exstingue in me humorem libidinis, ut maneat in me virtus continentiae et castitatis.] perpetuam corporis puritatem, quam fideliter poposcisti.
3 Haec de gratia Dei, quae memorato viro peculiariter attributa est, breviter dixisse sufficiat. Caeterum de illis virtutibus, quas cum reliquis summis viris communiter possidebat, aliquid commemorari superfluum puto, ne specialis super nomine huius ista narratio aliis demere videatur id quod de isto singulariter praedicatum fuerit.
4 Hunc igitur summo desiderio collationis eius atque institutionis accensi, diebus [Nota antiquam Quadragesimae observationem, de qua et alibi saepius meminit Auctor, ut collat. 10 c. 2, collat. 21 c. 2 et sequent., quae est de remissione Quinquagesimae, quae Quadragesimam subsequitur. Ubi plura de eadem notabimus (Cap. 21 et seq.).] Quadragesimae videre curavimus. Qui cum a nobis de qualitate cogitationum nostrarum et interioris hominis statu tranquillissima compellatione quaesisset, vel quid nobis ad eius puritatem tanti temporis eremi habitatio contulisset, his eum querimoniis adorsi sumus.
Cassianus HOME

bav560.98 csg574.148 ubbB_V_0013.59r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik