monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 1, 6, XVI. De mutabilitate supernarum coelestiumque virtutum. <<<    

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT XVII. Quod nemo ruina subitanea collabatur.

1 Lapsus vero quispiam nequaquam subitanea ruina corruisse credendus est, sed aut pravae institutionis deceptus exordio, aut per longam mentis incuriam paulatim virtute animi decidente, et per hoc sensim vitiis increscentibus casu miserabili concidisse. [Vulgata et Clementina lectio: Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. D. Hieronymus, lib. III adversus Rufinum cap. ult., ita citat: Ante contritionem praecedit contumelia, et ante ruinam mala cogitatio.] Ante contritionem enim praecedit ruina, et ante ruinam mala cogitatio (Proverb. XVI); quemadmodum domus numquam subitaneo ad ruinam procumbit impulsu, nisi aut antiquo vitio fundamenti, aut longa inhabitantium desidia, stillicidiis primum parvissimis penetrantibus corrupta sensim fuerint munimenta tectorum, quibus per vetustam negligentiam in maiorem modum patefactis atque collapsis, ubertim post haec influit pluviarum imbriumque tempestas.
2 In pigritiis enim humiliabitur contignatio, et in segnitie manuum stillabit domus [Eccles. X]. Quod animae spiritaliter evenire idem Salomon aliis verbis ita designat: [Ita enim citat D. Hieronymus lib. I in Iovin. LXX secutus, qui sensum adagii paraphrastice exposuerunt, quod in Hebraeo ita sonat: Stillatio iugis in die imbris, et mulier contentionum, aequata est. Pro quo noster interpres vertit: Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. Et brevius itidem Proverb. XIX: Tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. Ubi tamen LXX multum ab Hebraeo et nostra versione discrepant. Partem itaque sententiae hic truncavit Auctor, alteram dumtaxat suo instituto servientem allegans.] Stillicidia, inquiens, eiiciunt hominem in die hiemali de domo sua [Prov. XXVII]. Eleganter ergo mentis incuriam domati comparavit tectoque neglecto, per quam primo quidem velut minutissima quaedam penetrant ad animam stillicidia passionum, quae si velut parva ac levia negligantur, corrumpunt tigna virtutum, et post haec influunt imbre largissimo vitiorum; per quem in die hiemali, id est, in tempore tentationis ingruente impugnatione diaboli, expelletur mens de habitatione virtutum, in qua scilicet aliquando circumspecta diligentia se retinens, velut in domo propriae possessionis requieverat.
3 His itaque compertis infinitam spiritalis cibi percepimus voluptatem, ita ut ex hac collatione maiore animi gaudio repleremur, quam ante tristitia super nece sanctorum fueramus affecti. Non solum enim de quibus haesitabamus edocti sumus, verum etiam illa quae pro tenuitate sensus nostri inquirere non noveramus, sub illius quaestionis interrogatione cognovimus.
Cassianus HOME

csg574.145 ubbB_V_0013.30v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik