monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 1, 6, XV. Quod detrimentum sit discedere e cella. <<<     >>> XVII. Quod nemo ruina subitanea collabatur.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT XVI. De mutabilitate supernarum coelestiumque virtutum.

1 Mutabilitati autem etiam supernas potestates, ut diximus, subiacere, declarant illi qui de eorum numero corruptae voluntatis vitio corruerunt. Unde [Angelos immutabilis esse naturae, seu natura immutabiles, duobus modis intelligi potest; et uno modo Patres negant, altero affirmant: primo, ut omnino immutabiles dicantur, id est, omnis mutationis expertes et incapaces, quomodo certum est neque angelos, neque ullam aliam creaturam esse immutabilem, et incorruptibilem; tum quia secundum naturam a Deo dependent, a quo si vel ad momentum desererentur, continuo in nihilum deciderent; tum quia aliis mutationibus et motibus subiacent, nam et voluntate mutantur, et cognitione, et loco. Qua ratione a Patribus (Dionys. Areop. de Divin. Nomin. c. 4, Nazianz. orat. 35) dicuntur immortales aut immutabiles non natura, sed gratia. Ita sexta synodus art. 11, Ambrosius lib. III de Fide, Hieronymus adversus Pelagianos lib. II cap. 3, Damascenus lib. II de Fide Orthod. cap. 3. Alio autem modo dicuntur angeli, sicut et animae humanae, natura immutabiles, et immortales, et incorruptibiles, quia nullum habent suae corruptionis et interitus principium sibi internum et intrinsecum. Unde D. Augustinus passim angelos vocat substantias immortales (Lib. XV cap. 17).] neque illi immutabilis naturae esse putandi sunt, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseverant, eo quod in contrariam partem non fuerint similiter depravati.
2 Aliud namque est immutabilis naturae esse, aliud virtutis industria bonique custodia per immutabilis Dei gratiam non mutari. Quidquid enim per diligentiam vel acquiritur, vel tenetur, potest etiam per negligentiam deperire. Ideoque dicitur: [Vulg. editio: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Praetermisit hunc locum Ciaconius in indice locorum Scripturae secundum LXX.] Ne beatifices hominem ante exitum suum [Eccli. XI], quod videlicet adhuc in [Ita legendum, ut bene observavit Ciaconius, vel, ut alii codices habent: In colluctationum scammate, non caumate, ut Dionysius, vel schemate, stemmate, stammate, ut alii. Est enim σκάμμα Graecis stadii arena, sive locus, in quo athletae certabant, ita dictum a verbo σκάπτειν, quod est fodere, quod fovea valloque circumseptus esset, e quo certantes egredi non liceret. Vox est Graecis auctoribus et Chrysostomo praecipue frequens. Utitur ea, metaphorice tamen, ut fere alii, Tertullianus in libro ad Martyres sic eos alloquens (Cap. 3): Epistates vester Christus Iesus, qui vos spiritu unxit, et ad hoc scamma produxit. S. Hieronymus epist. 61 contra errores Ioannis Ierosolymitani: Cur ita, inquit, omissis super quibus pugna est, de scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris? Apud eumdem in Commentariis Epistolae ad Galatas cap. V vitiose legitur: Videns plerosque de Scripturis inter se contendere, et athleticum stemma Dei facere sermonem, cum plane legendum sit scamma. Aeque vitiose apud S. Ambrosium lib. I Offic. cap. 16: Quid epulari gestis antequam stadium solvatur? Adhuc populus spectat, adhuc athletae in stemmmate (pro scammate) sunt, et tu iam cibum petis? Aliis vero locis apud eum integre legitur, ut lib. de Elia et Ieiunio cap. 13: In scammate, si quis de manu levat, exsors quidem palmae, sed immunis iniuria, etc. Et cap. 21: Progressus in scamma necesse est ut excipias pulverem. Et rursus: Luctator in scammate, et pulvis in stadio. Paulinus in epist. 2 ad Severum: Noli, inquit, interim dum in scammate sumus, etc.] colluctatione quisque et (ut ita dixerim) scammate constitutus, quamvis vincere soleat, ac frequens palmas victoriae consequatur, non potest tamen a metu ac suspicione incerti proventus esse securus. Et idcirco [Solus Deus omnimode et absolute immutabilis est, iuxta illud Malachiae III: Ego Dominus, et non mutor; et I ad Tim. VI: Qui solus habet immortalitatem. Nam perfecta immortalitas est omnimoda immutabilitas. Unde D. Bernardus serm. 81 in Cantica: Vera, inquit, et integra immortalitas tam non recipit mutationem, quam nec finem, quod omnis mutatio quaedam mortis imitatio sit. Omne etenim quod mutatur, dum de uno ad aliud transit esse, quodammodo necesse est moriatur quod est; ut esse incipiat quod non est. Quod si tot mortes, quot mutationes, ubi immortalitas? Apud Deum autem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Iacob. I. S. Thom. I part. q. 9). Dicitur etiam Deus solus immutabilis et immortalis, nimirum ex se et natura sua, ut qui sit essentialiter ipsa vita, nullum habens ullius mutationis principium, neque internum, neque externum; angeli vero et animae rationales participative tantum, et, ut Patres loquuntur, per gratiam sunt immortales, incorruptibiles, ut superius dictum est (S. Thom. I part. q. 9).] Deus solus immutabilis [Qua ratione dicitur Deus solus immutabilis et immortalis, scilicet per essentiam; eadem et solus bonus dicitur per essentiam, quia est ipsa bonitas. Hinc Matth. XIX dicitur: Unus est bonus Deus; et Lucae XVIII: Nemo bonus, nisi solus Deus, scilicet ex se et per naturam.] vel bonus dicitur, qui bonitatem non industriae studio, sed naturaliter possidens non potest aliud quid esse quam bonus.
3 Nulla igitur virtus potest immobiliter ab homine possideri; sed ut parata iugiter teneatur, necesse est eam semper illa qua acquisita est sedulitate atque industria custodiri, [Notavit Cnychius, in antiquioribus libris excusis desiderari haec verba, quae tamen, inquit, in octo mss. codicibus et apud Dionysium reperiuntur. Proinde merito retinenda, quia sana et opportuna.] et, quod magis verum est, iuvantis gratiae beneficio custodiri.
Cassianus HOME

csg574.144 ubbB_V_0013.30r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik