monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 1, 6, XIV. Responsio ad interrogantis propositionem. <<<     >>> XVI. De mutabilitate supernarum coelestiumque virtutum.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT XV. Quod detrimentum sit discedere e cella.

1 Ideoque iugis cellae commoratio retentanda est. Toties enim etiam reversus quis velut novus in ea et incipiens habitator, titubabit atque turbabitur, quoties ab eadem fuerit evagatus. [Quantum profectui spirituali noceat, quantum detrimenti afferat frequens ac libera monachi evagatio, et excursus extra monasterium, vel ex hoc capite discas licet. Hinc apud Patres frequens et vulgata illa sententia: Quod aqua piscibus, hoc cella monachis (16, q. 1, c. Placuit): quia sicut piscis extra aquam diu vivere non potest, ita monachus extra monasterium vitae spiritalis dispendium facile incurrit. Quod aliis verbis dicere solebat magnus Antonius, teste Sozomento (Lib. I Histor. c. 13): Aquam videlicet piscibus alimento esse, solitudinem autem monachis afferre ornamentum: atque illos cum terram attingunt, vitam amittere; hos autem cum urbes adeunt, monasticam vitam perdere solere. Similiter etiam in Vitis Patrum legitur, quod quidam frater cum expetisset sermonem ab abbate Moyse, dicit ei senex: Vade, et sede in cella tua. Cella autem tua omnia te potest instruere, si ibi permanseris. Sicut enim piscis ex aqua eductus statim moritur, ita et monachus perit, si foris cellam suam voluerit tardare. Haec ibi. Hinc SS. Patres (Athanas. in Vita S. Antonii), praesertim vero D. Benedictus (Cap. 51 et 58 Regulae), stabilitatem loci suis monachis tantopere inculcant et commendant. Hinc et sacri canones in monachos vagantes graviter et saepe decernunt (Apud Gratian. ubi supra), de quibus alibi dicendum.] Illam namque quam in cella residens acquisierat animi intentionem, si fuerit relaxata, recuperare rursus non sine labore poterit ac dolore, et per hoc reductus retro non de amisso cogitabit profectu quem superadiicere potuit, si e cella non fuisset excussus, sed gaudebit potius si illum statum de quo recidit semetipsum senserit recepisse.
2 Nam sicut amissum ac praeteritum tempus ulterius revocari non potest, ita ne illa quidem quae perierunt possunt emolumenta restitui. Quantumlibet enim post haec animi intentio fuerit operata, instantis diei profectus et praesentis temporis quaestus est, non lucri semel perditi recuperatio.
Cassianus HOME

csg574.144 ubbB_V_0013.30r