monumenta.ch > Cassianus > 14
Cassianus, Collationes, 1, 6, XIII. Interrogatio, si possit mens in una atque eadem qualitate iugiter durare. <<<     >>> XV. Quod detrimentum sit discedere e cella.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT XIV. Responsio ad interrogantis propositionem.

1 Theodorus: Necesse est ut, secundum Apostolum, aut renovatus quis spiritu mentis suae [Ephes. IV] per singulos dies proficiat, ad ea quae in ante sunt se semper extendens [Philipp. III]; aut si neglexerit, [Locus communis de profectu spirituali, quem nonnullis SS. Patrum sententiis iuvat illustrare et confirmare. August. in psalm. LXIX: Quantumcumque, inquit, hic vixerimus, quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: Sufficit, iustus sum. Qui dixerit, remansit in via, non novit pervenire. Ubi dixerit, sufficit, ibi haesit. Attende Apostolum, cui non sufficit. Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehensisse (Philipp. III). Et rursum dicit: Qui se putat scire, nondum scit, quemadmodum eum oporteat scire (I Cor. VIII). Unum autem quae retro sum oblitus, in ea quae ante sunt, extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis (Philipp. III). Ille ergo currit, tu haesisti? Ille dicit se nondum perfectum, tu de perfectione gloriaris? S. Leo pontifex in serm. 2 de Quadragesima: Natura nostra, manente adhuc mortalitate, mutabilis, etsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur; semper tamen sicut potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat. Et haec est perfectorum vera iustitia, ut numquam praesumant se esse perfectos; ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum. D. Bernardus in quadam epistola (Epist. 255): O monache, non vis proficere? Non. Vis ergo deficere? Nequaquam. Quid ergo? Sic mihi, inquis, vivere volo, et manere in quod perveni, nec peior fieri patior, nec melior cupio. Hoc ergo vis quod esse non potest. Quid enim stat in hoc saeculo? et certe de homine specialiter dictum est: Fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet (Iob. XIV). Vide eumdem, epist. 341.] consequens est ut retro redeat atque in deterius relabatur. Et idcirco nullo modo mens poterit in una atque eadem qualitate durare, velut si quis contra aquas fluminis violenti navem subigere remorum impulsione conetur, necesse est eum aut virtute brachiorum torrentis alvei impetum desecantem ad superiora conscendere, aut remissis manibus ad praeceps prono amne revocari.
2 Quapropter istud erit evidens nostri indicium detrimenti, si intellexerimus nos nihil amplius acquisisse; nec dubitemus retrorsum nos omnimodis revocatos, qua die non senserimus ad superiora progressos, quia, ut dixi, nec in eodem statu mens hominis potest iugiter permanere, nec in hac carne consistens, ita virtutum apicem possidebit quisquis ille sanctorum, ut immobilis perseveret.
3 Necesse est enim aut aliquid adiici illis semper aut minui, nullaque in omni creatura talis poterit esse perfectio, quae mutabilitatis non subiaceat passioni, secundum illud quod in libro beati Iob legitur: Quid est homo, ut immaculatus sit, et iustus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos eius nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu eius [Iob. XV]. Solum namque Deum immutabilem confitemur, quem tantummodo sancti illius prophetae ita compellat oratio: Tu autem idem ipse es [Psal. CI]. Et ipse de se: Ego sum, inquit, Deus, et non mutor [Malach. III], quia scilicet ipse sit solus naturaliter semper bonus, semper plenus, semperque perfectus, cui nihil nec adiici possit aliquando, nec minui.
4 Ideoque debemus ad virtutum studia irremissa cura ac sollicitudine nosmetipsos semper extendere, ipsisque nos iugiter exercitiis occupare; ne cessante profectu, confestim diminutio subsequatur. Ut enim diximus, in uno mens eodemque statu manere non praevalet, id est, ut nec augmenta virtutum capiat, nec detrimenta sustineat. Non acquisisse enim eius minuisse est, quia desinens proficiendi appetitus non aberit a periculo recedendi.
Cassianus HOME

csg574.143 ubbB_V_0013.29v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik