1 | Itaque mens viri iusti non debet esse similis cerae, vel alterius cuiusquam materiae mollioris, quae semper characteri signantium cedens pro eius forma atque imagine figuratur, quamque in se tamdiu retinet, donec alio rursus impresso signaculo reformetur, atque ita fiet ut, numquam in sua qualitate persistens, ad formam eorum quae imprimuntur semper convertatur ac transeat: quin potius debet velut quoddam esse adamantinum signatorium, ut inviolabilem mens nostra figuram sui semper custodiens characteris, universa quae incurrerint sibi ad qualitatem sui status signet atque transformet; ipsa vero insigniri nullis incursibus possit. |