Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT XI. De duplici genere tentationum, quae triplici modo inferuntur.
1 | Ergo licet dixerimus bipartitam esse tentationem, id est, in rebus vel prosperis vel adversis, sciendum est tamen omnes homines triplici ratione tentari . Plerumque ob probationem, nonnumquam ob emendationem, interdum ob merita delictorum. Et ob probationem quidem beatum Abraham, ut Iob, multosque sanctorum tribulationes innumeras legimus pertulisse; vel illud quod in Deuteronomio dicitur ad populum per Moysen, Et recordaberis cuncti itineris illius, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non [Deuter. VIII]. Et illud quod in psalmo dicitur: Probavi te apud aquam contradictionis [Psal. LXXX]. Ad Iob quoque: An putas me tibi aliter locutum, quam ut appareres iustus? |
2 | Ob emendationem vero, cum iustos suos pro parvis quibusdam levibusque peccatis, seu pro elatione suae puritatis humilians diversis tentationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum, et, ut verbis prophetae dicam, scoriam quam in occultis eorum pervidet esse concretam, excoquens in praesenti, velut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens quod scrutans post haec iudicii ignis poenali cruciatu expurgaturus inveniat [Isa. I], secundum illud: Multae tribulationes iustorum [Psal. XIII]: et, Fili, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo increparis: quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit, quis enim est filius quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini, et non filii estis [Hebr. XII]. Et in Apocalypsi: Ego quos amo, arguo et castigo [Apoc. III]. Ad quos etiam sub figura Ierusalem ex persona Dei ita per Ieremiam sermo dirigitur: Faciam enim consummationem in omnibus gentibus in quibus dispersi te; te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio, ut non tibi videaris innoxius [Ierem. XXX]. Pro qua salutari emendatione orat David, dicens: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum [Psal. XXV]. Ieremias quoque, utilitatem huius tentationis intelligens, Corripe, inquit, me, Domine, verumtamen in iudicio, et non in furore tuo [Ierem. X]. Et iterum: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi, conversus est furor tuus et consolatus es me [Isa. XII]. Pro merito autem peccatorum plaga tentationis infertur, ut ibi plagas populo Israeli immissurum se Dominus comminatur, dicens: Dentes bestiarum immittam in eos cum furore trahentium super terram, et frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis [Deut. XXXII]. In psalmis quoque: Multa flagella peccatorum [Psal. XXXI]. Et in Evangelio, Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat [Ioan. V]. Invenimus sane et quartam rationem, qua ob manifestandam solummodo gloriam et opera Dei inferri quibusdam aliquas passiones Scripturarum auctoritate cognoscimus, secundum illud Evangelii: Neque hic peccavit, neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in ipso [Ioan. IX]. Et iterum: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam [Ioan. XI]. Sunt et alia ultionum genera quibus nonnulli qui malitiae supergressi sunt cumulum, percutiuntur ad praesens, ut Dathan et Abiron, et sicut Chore legimus fuisse damnatos [Num. XVI], et vel maxime illos de quibus Apostolus dicit: Propter quod tradidit illos Deus in passiones ignominiae et in reprobum sensum [Rom. I], quod etiam caeteris poenis gravius iudicandum est. De ipsis namque Psalmista: In laboribus, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur [Psal. LXXI]. Non enim merentur salvari visitatione Domini, nec temporalibus plagis consequi medicinam, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem omnis erroris, in immunditiam, quique obduratione cordis, et usu ac frequentia delinquendi purgationem brevissimi huius aevi et ultionem vitae praesentis excedunt. |
3 | Quibus etiam per prophetam sermo divinus exprobrat: Subverti vos, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et nec sic redistis ad me, dicit Dominus (Amos IV). Et Ieremias: Interfeci et perdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi [Ierem. XV]. Et iterum: Percussisti eos et non doluerunt, attrivisti eos et renuerunt accipere disciplinam, induraverunt facies suas super petram, noluerunt reverti [Ierem. V]. Erga quorum curationem omnem temporis istius medicinam videns propheta incassum fuisse consumptam, desperans quodammodo iam de eorum salute proclamat: Defecit sufflatorium in igne, frustra conflavit conflator; malitiae enim vestrae non sunt consumptae, argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos [Ierem. VI]. Hanc salutarem ignis purgationem circa eos qui praedurati sunt sceleribus suis, inaniter se Dominus adhibuisse sub persona Ierusalem concretae profunda rubigine peccatorum ita conqueritur: Pone, inquiens, ollam aeneam super prunas vacuam ut incalescat, et liquefiat aes eius, et compleatur in medio eius inquinamentum eius, multo labore sudatum est et non exivit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem immunditia tua exsecrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis [Ezech. XXI]. Quamobrem peritissimus medicus, expensis omnibus salutaribus curis, nec ullum iam remedii genus quod infirmitati eorum possit aptari Dominus superesse conspiciens, quodammodo iniquitatum magnitudine superatur, ac discedere ab illa clementi sua castigatione compellitur, itaque ei denuntiat, dicens: Iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te [Ezech. XVI]. De aliis vero quorum non praeduravit cor frequentia peccatorum, nec illa severissima et (ut ita dixerim) caustica [Lips. in marg. castigatione] ignis indigent medicina, sed eruditio salutaris verbi sufficit ad salutem, dicitur: Emendabo eos in auditu tribulationis suae [Ose. VII, sec. LXX]. Non ignoramus alias quoque animadversionum sive ultionum causas quae inferuntur his qui gravissime deliquerunt, non ad expianda eorum crimina, nec ad abolenda merita peccatorum, sed ad emendationem metumque viventium, quae evidenter in Ieroboam filium Nabath, Baasa quoque filium Achia, et Achab atque Iezabel, illata cognoscimus, ita pronuntiante divina censura: Ecce, ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel: et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabath, et sicut domum Baasa filii Achia, quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel; canes etiam comedent Iezabel in agro Iezrahel: si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes; si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres coeli [III Reg. XXI]. Et illud quod pro ingenti comminatione denuntiatur: Non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum [III Reg. XIII]: non quod vel illius tam profana commenta qui vitulos aureos ad perpetuam praevaricationem plebis impiamque a Domino separationem primus instituit, vel illorum tam innumera tamque nefaria sacrilegiorum crimina haec excoquere brevis ac momentanea poena sufficeret, sed ut caeteris quoque qui futura vel negligentes, vel penitus non credentes, consideratione tantummodo praesentium frangebantur, terror istarum quas metuebant ultionum incuteretur exemplo, nec apud illam summi numinis maiestatem esse humanarum rerum et quotidianae dispensationis incuriam documento huius severitatis agnoscerent, ac retributorem Deum cunctorum actuum per haec quae gravissime formidabant manifestius perviderent. Invenimus sane etiam pro levioribus culpis nonnullos eamdem mortis ad praesens excepisse sententiam, qua sunt et illi puniti quos praediximus exstitisse sacrilegae praevaricationis auctores, ut factum est in illo qui sabbato ligna collegerat [Num. XV], vel in Anania et Sapphira, qui parum quiddam de substantia sua infidelitatis errore servaverant [Actor. V]: non quod aequalia fuerint pondera peccatorum, sed quia reperti novae transgressionis praesumptores, debuerunt praebere caeteris, quemadmodum peccati, ita etiam poenae ac terroris exemplum, ut quisquis eadem deinceps affectare tentasset, nosset sibi secundum eamdem formam qua illi damnati sunt, etiam si in praesenti supplicium differatur, in futuri iudicii examinatione reddendum. |
4 | Et quia videmur excessum quemdam, dum genera tentationum vel ultionum percurrere volumus, a proposita narratione fecisse, qua dicebamus virum perfectum in utraque tentatione manere semper immobilem, ad eamdem nunc iterum revertamur. |