monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 1, 6, IX. Exemplum beati Iob a diabolo tentati, et Domini a Iuda traditi; et quod iusto tam prospera quam adversa proficiant ad salutem. <<<     >>> XI. De duplici genere tentationum, quae triplici modo inferuntur.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT X. De virtute viri perfecti, qui ambidexter figuraliter nuncupatur.

1 Isti sunt ergo qui figuraliter in Scripturis sanctis [Ἀμφοτεροδέξιος, seu ambidexter, ait Suidas, qui laevam pro dextra habet, seu qui sinistra utitur ut dextra, qui et ἀμφιδέξιος dicitur contractiore vocabulo; quo praeter alios usus est Gregorius Nazianzenus in oratione funebri in S. Basilium, ubi eos qui aut vita tantum aut eruditione dumtaxat excellerent, nihil a luscis differre dicit: qui vero parem in utroque laudem consecuti essent, eos ἀμφιδέξιους, id est, ambidextros, ac numeris omnibus absolutos esse. Budaeus in Commentariis: Apud Platonem, inquit, (Lib. VII de Legibus), ἀρτίποδες, καὶ ἀρτίχειρες dicuntur, qui utroque pede et utraque manu aeque utuntur, ut sunt ἀμφιδέξιοι, nullo per dissuetudinem utendi debilitato.] ἀμφοτεροδέξιοι, id est, ambidextri nuncupantur, ut ille [Nominatur hic inter Iudices populi Israelitici post Iudam tertius: De quo in lib. Iudic. cap. III ita scribitur: Suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Gemini, qui utraque manu pro dextra utebatur. Unde ἀμφοτεροδέξιος dictus est; a D. autem Hieronymo (Lib. I in Iovinian. c. 17) ἀμφιδέξιος, qui interfecit regem Eglon pinguissimum.] Aoth in libro Iudicum fuisse describitur, qui utraque manu utebatur pro dextera [Iudic. III]. Quam virtutem ita poterimus nos quoque intellectualiter possidere, si ea quae prospera sunt dexteraque censentur, et ea quae adversa sunt ac sinistra dicuntur, bono rectoque usu ad partem fecerimus dexteram pertinere, ut quaecumque fuerint illata, fiant nobis, secundum Apostolum, arma iustitiae [II Cor. VI]. Duabus namque partibus et (ut ita dixerim) manibus [Id est, mentem, sive animam. Sic saepe apud Paulum.] interiorem hominem nostrum subsistere pervidemus: nec quisquam sanctorum carere hac sinistra quam dicimus potest, sed in hoc virtus perfecta discernitur, [His admodum consentanea scribit Hieronymus in illum versiculum Psal. XC: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Ab eo, inquit, qui habitat in adiutorio Altissimi, cadent a latere eius mille, et decem millia a dextris eius. Dextera sancti dicitur; sinistra non dicitur, sed latus. Videte enim quod dicitur: Et decem millia a dextris tuis. Et quomodo dixeras: Cadent a latere tuo mille? Quando enim dextera dicitur, et sinistra non nominatur, pro sinistra latus nominatur. Non enim poterat iustum esse, ut iustus haberet sinistram. Qui te, inquit, percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram (Matth. VI); non dixit, et sinistram. Non enim est sinistra quae praebetur, sed dextera altera. Ergo simpliciter dico quoniam iustus duas dexteras habet. Denique et ille Aioth, qui scribitur in Iudicum libro, propterea duas dexteras habere dicitur, quia iustus erat, et interfecit illum pinguissimum regem. Haec moraliter et tropologice D. Hieronymus.] si utramque in dexteram bene utendo convertat.
2 Et ut manifestius hoc quod dicimus possit intelligi, habet vir sanctus dexteram, successus videlicet spiritales, in qua tunc consistit quando fervens spiritu desideriis et concupiscentiis omnibus dominatur, quando ab omni diabolica impugnatione securus absque ullo labore ac difficultate vitia carnis vel respuit vel abscindit, cum sublimatus a terra, universa praesentia atque terrena velut inanem fumum umbramque vacuam contemplatur, et ut mox transitura contemnit, cum futura per excessum mentis, non solum ardentissime concupiscit, verum etiam clarius intuetur, cum efficacius spiritalibus pascitur theoriis, cum lucidius sibi reserata conspicit coelestia sacramenta, cum orationes purius atque alacrius emittit ad Dominum, cum ita spiritus ardore succensus ad ea quae invisibilia sunt et aeterna tota animi alacritate transmigrat, ut nequaquam se iam credat in carne consistere.
3 Habet similiter et sinistram, cum tentationum turbinibus implicatur, cum ad desideria carnis incentivorum aestibus inflammatur, cum ad iracundiae furorem perturbationum igne succenditur, cum superbiae seu cenodoxiae elatione pulsatur, cum tristitia mortem operante deprimitur, cum machinis acediae et impugnatione concutitur, cumque, omni spiritali fervore subtracto, quodam tepore atque irrationabili moerore torpescit, ut non solum cogitationibus rectis ac ferventibus deseratur, sed etiam psalmus, oratio, lectio, remotio cellae simul horreant, et intolerabili quodam tetroque fastidio universa sordeant instrumenta virtutum, quibus cum pulsatur monachus, sinistris partibus se cognoscat urgeri.
4 Quisquis igitur in illis quae dextrae partis esse praediximus, minime fuerit subintrante gloria vanitatis elatus, et in istis quae sinistrae partis sunt, viriliter dimicans, nulla desperatione conciderit, ac potius de contrariis arma quaedam patientiae ad exercitium virtutis assumpserit, utraque manu utetur pro dextra, et in utroque actu triumphator effectus, tam de sinistro statu quam de dextro palmam victoriae consequetur.
5 Qualem beatum Iob legimus meruisse, qui utique per dexteram coronabatur, quando septem filiorum pater opulentus ac dives incedens quotidiana pro eorum purificatione sacrificia Domino offerebat, non tam sibi eos quam [Manuscripti nonnulli: Deo subiectos. Dionysius legit acceptos (Libr. X Instit. 6). Sed verior nostra lectio, ut communior. Susceptos autem intellige in curam seu clientelam receptos. Suscepti enim olim dicebantur clientes, quos patroni tuendos susceperant, ut alias notavimus. Hinc D. Ambrosius serm. 93: In tantum vicina praesentia efficacis praebebitur advocati, in quantum fuerit fides devota suscepti.] Deo susceptos ac familiares cupiens exhibere, quando ianua eius omni advenienti patebat, quando erat pes claudorum, et oculus caecorum, quando de velleribus ovium eius, humeri calefiebant infirmorum, quando erat orphanorum pater et vir viduarum, quando nec in corde quidem suo super inimici sui ruina gavisus est [Iob. I]. Idemque rursus per sinistram partem sublimiore virtute de adversitatibus triumphabat, cum septem filiis uno orbatus momento, non ut pater acerbo luctu conficiebatur, sed ut verus Dei famulus super Creatoris sui voluntate gaudebat (Ibid.): cum ex locuplete pauperrimus, nudus ex divite, ex valido tabidus, ex inclyto et glorioso ignobilis atque despectus, incorruptam animi fortitudinem retentabat; cum denique omni substantia atque opibus destitutus sterquilinii erat factus habitator, et velut quidam corporis sui severissimus carnifex, testa radebat saniem profluentem, atque ex omni parte membrorum glebas vermium, digitis mersis in profunda vulnerum, detrahebat.
6 In quibus cunctis in nullam desperando prolapsus est blasphemiam, nec adversus Creatorem suum in aliquo murmuravit; quinimmo, nequaquam tentationum mole atque acerbitate conterritus, ipsum quoque quod ex omni pristina facultate suo corpori superfuerat indumentum, quodque solum, quia ipso vestiebatur, a diaboli potuerat vastatione salvari, rescindens atque abiiciens, adiecit super illam quam durissimus [Lips. in marg. dirissimus] praedo intulerat spontaneam nuditatem. Comam quoque capitis, quae sola de prioris gloriae reliquiis intacta remanserat, vexatori suo proiecit abscissam, et amputans etiam id quod saeviens reliquerat inimicus, illa coelesti adversus eum voce tripudiat et insultat; Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non sustinebimus?
7 Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit, quomodo Domino placuit sic factum est: sit nomen Domini benedictum [Iob. II]. Ambidextrum merito dixerim et Ioseph, qui in prosperis gratior patri, religiosior fratribus, acceptior Deo; in adversis castus, domino fidelis, carceris mitissimus vinctus, iniuriarum immemor, beneficus inimicis, invidis, et quantum in ipsis fuit interfectoribus, fratribus non solum pius, sed etiam munificus invenitur.
8 Hi ergo eorumque consimiles recte ambidextri nuncupantur; utraque enim manu utuntur pro dextra, et inter haec quae Apostolus dinumerat transeuntes, pariter dicunt: Per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam [II Cor. VI], etc.
9 De qua dextra vel sinistra ita Salomon ex persona sponsae loquitur in Cantico Canticorum: Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me [Cantic. II]. Quas licet utrasque utiles esse significet, tamen illam sub capite suo ponit, quia subiacere debent adversae partes principali cordis. Ad hoc siquidem tantum utiles sunt, ut pro tempore nos exerceant et erudiant ad salutem, ac perfectos ad patientiam reddant; dexteram vero ad confovendam se ac perpetuo conservandam salutari amplexu sponsi sibimet cohaerere atque insolubiliter ei optat innecti. Erimus igitur ambidextri, quando nos quoque rerum praesentium copia vel inopia non mutarit et nec illa nos ad voluptates noxiae remissionis impulerit, nec ista ad desperationem attraxerit et querelam, sed similiter Deo gratias in utroque referentes parem fructum de secundis adversisque capiamus; qualem se ille verus ambidexter Doctor gentium fuisse testatur, dicens: Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse; scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum, et saturari et esurire, et abundare et penuriam pati; omnia possum in eo qui me confortat [Philipp. IV].
Cassianus HOME

csg574.134 ubbB_V_0013.27v

Cassianus, Collationes, 1, 6, IX. Exemplum beati Iob a diabolo tentati, et Domini a Iuda traditi; et quod iusto tam prospera quam adversa proficiant ad salutem. <<<     >>> XI. De duplici genere tentationum, quae triplici modo inferuntur.
monumenta.ch > Cassianus > 10

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik