monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 1, 6, VIII. Responsio ad praecedentem interrogationem. <<<     >>> X. De virtute viri perfecti, qui ambidexter figuraliter nuncupatur.

Cassianus, Collationes, 1, 6, CAPUT IX. Exemplum beati Iob a diabolo tentati, et Domini a Iuda traditi; et quod iusto tam prospera quam adversa proficiant ad salutem.

1 Neque enim [Patientiam Iob egregie describit D. Cyprianus lib. de Bono Patientiae, et Chrysostomus homil. 28 in primam ad Corinthios.] patientia Iob mercedem diabolo, qui eum illustriorem suis tentationibus reddidit, sed illi ipsi qui eas viriliter pertulit, acquisivit; [Pulchre id explicat D. Augustinus in enarratione psalmi XCIII his verbis: Si traditio Iudae, et non tradentis animus considerandus est, hoc fecit Iudas quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est: Quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII). Hoc fecit Iudas, quod fecit ipse Dominus Christus, de quo scriptum est: Qui seipsum tradidit pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Et iterum: Christus dilexit Ecclesiam suam, et seipsum tradidit pro ea (Ephes. V). Et tamen gratias agimus Deo Patri, qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; gratias agimus ipsi Filio, qui seipsum tradidit pro nobis, et in eo voluntatem Patris implevit: et detestamur Iudam, de cuius facto tantum nobis beneficium praestitit Deus, et recte dicimus: Reddidit ei Dominus secundum iniquitatem eius, et secundum malitiam eius disperdidit eum. Non enim ille pro nobis tradidit Christum, sed pro argento quo vendidit eum, quamvis traditio Christi sit nostra redemptio. Sic et illi, qui martyres persecuti sunt, persequendo in terra, in coelum mittebant; et scientes quidem praesentis vitae damnum inferebant, nescientes autem futurae vitae lucrum conferebant. Quicumque tamen perseveraverunt in odio iniusto iustorum, reddidit eis Dominus secundum iniquitates ipsorum, et secundum malitiam eorum disperdidit eos. Sicut enim malis obest bonitas iustorum, sic bonis prodest iniquitas impiorum. Similis apud eumdem locus est tractatu septimo in primam Epistolam Ioannis: Facta est, inquit, traditio a Patre, facta est a Filio, facta est a Iuda. Quid ergo discernis inter eos? Quia hoc fecit Pater, et Filius in charitate, Iudas in proditione. Et concludit: Diversa ergo intentio diversa facta facit, cum tamen sit una res ex diversis intentionibus. Ita Augustinus.] nec Iudas aeterni supplicii immunitate donabitur, quia proditio eius ad salutem generis profecit humani. Non enim proventus considerandus est operis, sed operantis affectus.
2 Quapropter haec debet in nobis definitio immobiliter custodiri, quod nulli [Malum scilicet peccati, ut superius expressit, quia nemo, nisi volens, peccat. Est autem haec praeclara SS. Patrum, specialim vero D. Ioannis Chrysostomi doctrina (Apophtheg.), cuius supra (Cap. 4) mentionem fecimus, licet prima fronte videatur paradoxa: Neminem laedi, nisi a semetipso. In cuius confirmationem scripsit peculiarem tractatum cum in exsilio agens, et multis aerumnis oppressus, tam seipsum quam amicos consolaretur: et quidem huiusmodi, ut hic inter tantos tanti doctoris labores satis esse possit, ad absolutissimum Christianum efformandum, et quemlibet afflictionum abysso submersum consolatione erigendum ac spiritali laetitia perfundendum (Baronius tomo V, anno Christi 405). Novissimus sane tanti Patris partus, ideoque dignissimus, qui semper prae manibus habeatur, volvatur, foveatur. Porro simile argumentum egregie tractavit Boetius Severinus in suo libello de Consolat. Philosophica. In quem exstat Commentarius Thomae cuiusdam Anglici, D. Thomae Aquinati (ut hoc obiter moneam) falso ascriptus. Cum enim inter Anglicum et Angelicum magna esset vocis similitudo, paulatim effectum est, ut, per incuriam et errorem, Thomae Anglici scripta Thomae Angelici titulo notarentur, qui Thomae Aquinati a theologis merito attribuitur.] malum ab alio possit inferri, nisi qui illud ignavia sui cordis ac pusillanimitate contraxerit, hanc eamdem sententiam beato Apostolo uno versiculo confirmante: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum [Rom. VIII]. Dicens enim, omnia cooperantur ad bonum, universa non solum quae prospera, verum etiam quae putantur adversa pariter comprehendit.
3 Per quae et in alio loco idem Apostolus se transisse describit, cum dicit: Per arma iustitiae quae a dextris sunt et a sinistris, id est, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces; ut tristes, semper autem gaudentes; ut egentes, multos autem locupletantes [II Cor. VI], etc. Omnia ergo quae prospera reputantur, et dextrae dicuntur partis, quae sanctus Apostolus gloriae et bonae famae vocabulo designavit, illa etiam quae existimantur adversa, quae per ignobilitatem et infamiam evidenter expressit, quaeque a sinistris esse describit, efficiuntur viro perfecto arma iustitiae, si illata sibi magnanimiter sustentaverit, quod videlicet per haec dimicans, et istis ipsis quibus impugnari putatur, tamquam armis utendo, eisque velut arcu et gladio scutoque validissimo contra illos qui haec ingerunt communitus, profectum suae patientiae ac virtutis acquirat, gloriosissimum constantiae triumphum ex ipsis quae lethaliter inferuntur capiens hostium telis; nec prosperis dumtaxat elatus, nec deiectus adversis, sed itinere plano ac via regia semper incedens, ab illo tranquillitatis statu nequaquam laetitia superveniente, quasi in dextram motus, nec ingruentibus adversis, tristitiaque dominante, velut ad laevam rursus impulsus. Pax enim multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum [Psalm. CXVIII]. De illis vero qui per singulos incurrentes casus pro eorum qualitate ac varietate mutantur, ita dicitur: Stultus autem sicut luna mutatur [Eccl. XXVII]. Ut enim de perfectis sapientibus dicitur: Diligentibus Deum omnia cooperantur ad bonum, ita de infirmis pronuntiatur ac stultis, [Ita ex Graeco: πάντα ἐναντία ἀνδρὶ ἄφρηνι. At Latinus et vulgatus interpres: Filio doloso nihil erit boni: servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via eius.] Omnia adversa viro insipienti; nec enim prosperis rebus proficit, nec emendatur adversis. Eiusdem namque virtutis est tristia fortiter tolerare, cuius etiam secunda moderari, et eum qui in uno eorum superatur, neutrum sufferre certissimum est. Facilius tamen quis elidi potest prosperis quam adversis. Haec enim interdum etiam invitos retinent atque humiliant, et compunctione saluberrima vel minus peccare faciunt, vel emendant; illa vero mollibus mentem ac perniciosis extollentia blandimentis, securos felicitatis suae proventu ruina maiore prosternunt.
Cassianus HOME

csg574.133 ubbB_V_0013.26r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik