1 | Theodorus: Nos de proprietate boni malique, vel eius quod diximus esse medium disputamus, non de affectu eorum qui ista committunt. Nec enim quis impius vel iniquus idcirco impunitus erit, quia malitia sua iusto nocere non potuit. Tolerantia enim et virtus iusti non illi qui mortem vel supplicia intulit, sed illi proficit ad mercedem qui illata sibi patienter excepit. |
2 | Ideoque et hic merito punietur pro crudelitatis saevitia, qua malum voluit inferre, et ille nihilominus nihil mali perpessus est, quia, virtute animi sui patienter tentationes doloresque sustentans, ea quae malo proposito illata sunt, ad profectum melioris status et aeternae vitae fecit beatitudinem pertinere. |